73

Commōtus est Dolābella: fēcit id quod multī reprehendērunt, ut exercitum, prōvinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nēquissimī causā in aliēnam prōvinciam proficīscerētur. Posteāquam ad Nerōnem venit, contendit ab eō ut Philodamī causam cognōsceret. Vēnerat ipse quī esset in cōnsiliō et prīmus sententiam dīceret; addūxerat etiam praefectōs et tribūnōs mīlitārēs suōs, quōs Nerō omnis in cōnsilium vocāvit; erat in cōnsiliō etiam aequissimus iūdex ipse Verrēs; erant nōn nūllī togātī crēditōrēs Graecōrum, quibus ad exigendās pecūniās improbissimī cuiusque lēgātī plūrimum prōdest grātia.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: