72

 Dē quō nē multa disseram tantum dīcō, secūtum id esse Nerōnem et eius cōnsilium: quod Cornēlium līctōrem occīsum esse cōnstāret, putāsse nōn oportēre esse cuīquam nē in ulcīscendā quidem iniūriā hominis occīdendī potestātem. In quō videō Nerōnis iūdiciō nōn tē absolūtum esse improbitātis, sed illōs damnātōs esse caedis. Vērum ista damnātiō tamen cuius modī fuit? Audītē, quaesō, iūdicēs, et aliquandō miserēminī sociōrum et ostendite aliquid iīs in vestrā fide praesidī esse oportēre. Quod tōtī Asiae iūre occīsus vidēbātur istīus ille verbō līctor, rē vērā minister improbissimae cupiditātis, pertimuit iste nē Philodamus Nerōnis iūdiciō līberārētur; rogat et ōrat Dolābellam ut dē suā prōvinciā dēcēdat, ad Nerōnem proficīscātur; sē dēmōnstrat incolumem esse nōn posse, sī Philodamō vīvere atque aliquandō Rōmam venīre licuisset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: