74

Ille miser dēfēnsōrem reperīre nēminem poterat; quis enim esset aut togātus, quī Dolābellae grātiā, aut Graecus, quī eiusdem vī et imperiō nōn movērētur? Accūsātor autem adpōnitur cīvis Rōmānus dē crēditōribus Lampsacēnōrum; quī sī dīxisset quod iste iussisset, per eiusdem istīus līctōrēs ā populō pecūniam posset exigere. Cum haec omnia tantā contentiōne, tantīs cōpiīs agerentur; cum illum miserum multī accūsārent, nēmō dēfenderet; cumque Dolābella cum suīs praefectīs pugnāret in cōnsiliō, Verrēs fortūnās agī suās dīceret, īdem testimōnium dīceret, īdem esset in cōnsiliō, īdem accūsātōrem parāsset – haec cum omnia fierent, et cum hominem cōnstāret occīsum, tamen tanta vīs istīus iniūriae, tanta in istō improbitās putābātur ut dē Philodamō amplius prōnūntiārētur. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/74