80

Quae fuit igitur causa cūr cūncta cīvitās Lampsacēnōrum dē contiōne, quem ad modum tūte scrībis, domum tuam concurreret? Tū enim neque in litterīs quās Nerōnī mittis, neque in testimōniō causam tantī tumultūs ostendis ūllam. Obsessum tē dīcis, ignem adlātum, sarmenta circumdata, līctōrem tuum occīsum esse dīcis, prōdeundī tibi in pūblicum potestātem factam negās: causam huius tantī terrōris occultās. Nam sī quam Rubrius iniūriam suō nōmine ac nōn impulsū tuō et tuā cupiditāte fēcisset, dē tuī comitis iniūriā questum ad tē potius quam tē oppugnātum venīrent. Cum igitur quae causa illīus tumultūs fuerit testēs ā nōbīs prōductī dīxerint, ipse cēlārit, nōnne causam hanc quam nōs prōposuimus cum illōrum testimōnia tum istīus taciturnitās perpetua cōnfirmat?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: