59

Sociī vērō nātiōnēsque exterae spem omnem tum prīmum abiēcērunt rērum ac fortūnārum suārum, proptereā quod cāsū lēgātī ex Asiā atque Achāiā plūrimī Rōmae tunc fuērunt, quī deōrum simulācra ex suīs fānīs sublāta in forō venerābantur, itemque cētera signa et ōrnāmenta cum cognōscerent, alia aliō in locō lacrimantēs intuēbantur. Quōrum omnium hunc sermōnem tum esse audiēbāmus, nihil esse quod quisquam dubitāret dē exitiō sociōrum atque amīcōrum, cum quidem vidērent in forō populī Rōmānī, quō in locō anteā quī sociīs iniūriās fēcerant accūsārī et condemnārī solēbant, ibi esse palam posita ea quae ab sociīs per scelus ablāta ēreptaque essent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: