61

Aliō locō hoc cuius modī sit cōnsīderābimus; nunc nihil ad mē attinet; hōrum enim temporum in quibus nunc versor habeō tabulās et tuās et patris. Plūrima signa pulcherrima, plūrimās tabulās optimās dēportāsse tē negāre nōn potes. Atque utinam negēs! Ūnum ostende in tabulīs aut tuīs aut patris tuī emptum esse: vīcistī. Nē haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multōs annōs ante valvās Iūnōnis Samiae stetērunt, habēs quō modo ēmeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuīs sōla iam sunt, quae sectōrem exspectant, relicta ac dēstitūta ā cēterīs signīs.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: