54

54

Pergae fānum antīquissimum et sānctissimum Diānae scīmus esse: id quoque ā tē nūdātum ac spoliātum esse, ex ipsā Diānā quod habēbat aurī dētractum atque ablātum esse dīcō. Quae, malum, est ista tanta audācia atque āmentia! Quās enim sociōrum atque amīcōrum urbēs adistī lēgātiōnis iūre et nōmine, sī in eās vī cum exercitū imperiōque invāsissēs, tamen, opīnor, quae signa atque ōrnāmenta ex iīs urbibus sustulissēs, haec nōn in tuam domum neque in suburbāna amīcōrum, sed Rōmam in pūblicum dēportāssēs.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: