60

Hīc ego nōn arbitror illum negātūrum signa sē plūrima, tabulās pictās innumerābilēs habēre; sed, ut opīnor, solet haec quae rapuit et fūrātus est nōn numquam dīcere sē ēmisse, quoniam quidem in Achāiam, Asiam, Pamphȳliam sūmptū pūblicō et lēgātiōnis nōmine mercātor signōrum tabulārumque pictārum missus est. Habeō et ipsīus et patris eius acceptī tabulās omnēs, quās dīligentissimē lēgī atque dīgessī, patris, quoad vīxit, tuās, quoad ais tē cōnfēcisse. Nam in istō, iūdicēs, hoc novum reperiētis. Audīmus aliquem tabulās numquam cōnfēcisse; quae est opīniō hominum dē Antōniō falsa, nam fēcit dīligentissimē; vērum sit hoc genus aliquod, minimē probandum. Audīmus alium nōn ab initiō fēcisse, sed ex tempore aliquō coepisse; est aliqua etiam huiusce reī ratiō. Hoc vērō novum et rīdiculum est, quod hic nōbīs respondit cum ab eō tabulās postulārēmus, usque ad M. Terentium et C. Cassium cōnsulēs cōnfēcisse, posteā dēstitisse.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: