68

Postrīdiē hominēs māne in contiōnem conveniunt; quaerunt quid optimum factū sit; prō sē quisque, ut in quoque erat auctōritātis plūrimum, ad populum loquēbātur; inventus est nēmō cuius nōn haec et sententia esset et ōrātiō, nōn esse metuendum, sī istīus nefārium scelus Lampsacēnī ultī vī manūque essent, nē senātus populusque Rōmānus in eam cīvitātem animadvertendum putāret; quodsī hōc iūre lēgātī populī Rōmānī in sociōs nātiōnēsque exterās ūterentur, ut pudīcitiam līberōrum servāre ab eōrum libīdine tūtam nōn licēret, quidvīs esse perpetī satius quam in tantā vī atque acerbitāte versārī.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/68