69

Haec cum omnēs sentīrent, et cum in eam ratiōnem prō suō quisque sēnsū ac dolōre loquerētur, omnēs ad eam domum in quā iste dēversābātur profectī sunt; caedere iānuam saxīs, īnstāre ferrō, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coepērunt. Tunc cīvēs Rōmānī, quī Lampsacī negōtiābantur, concurrunt; ōrant Lampsacēnōs ut gravius apud eōs nōmen lēgātiōnis quam iniūria lēgātī putārētur; sēsē intellegere hominem illum esse impūrum ac nefārium, sed quoniam nec perfēcisset quod cōnātus esset, neque futūrus esset Lampsacī posteā, levius eōrum peccātum fore sī hominī scelerātō pepercissent quam sī lēgātō nōn pepercissent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/69