81

Huic hominī parcētis igitur, iūdicēs, cuius tanta peccāta sunt ut iī quibus iniūriās fēcerit neque lēgitimum tempus exspectāre ad ulcīscendum neque vim tantam dolōris in posterum differre potuerint? Circumsessus es. Ā quibus? Ā Lampsacēnīs. Barbarīs hominibus, crēdō, aut iīs quī populī Rōmānī nōmen contemnerent. Immō vērō ab hominibus et nātūrā et cōnsuētūdine et disciplīnā lēnissimīs, porrō autem populī Rōmānī condiciōne sociīs, fortūnā servīs, voluntāte supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitās iniūriae, tanta vīs sceleris fuisset ut Lampsacēnī moriendum sibi potius quam perpetiendum putārent, numquam illōs in eum locum prōgressūrōs fuisse ut vehementius odiō libīdinis tuae quam lēgātiōnis metū movērentur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/81