78

Tantaene tuae, Verrēs, libīdinēs erunt ut eās capere ac sustinēre nōn prōvinciae populī Rōmānī, nōn nātiōnēs exterae possint? Tūne quod vīderis, quod audīeris, quod concupīeris, quod cōgitāris, nisi id ad nūtum tuum praestō fuerit, nisi libīdinī tuae cupiditātīque pāruerit, immittentur hominēs, expugnābuntur domūs, cīvitātēs nōn modo pācātae, vērum etiam sociōrum atque amīcōrum ad vim atque ad arma cōnfugient, ut ab sē atque ā līberīs suīs lēgātī populī Rōmānī scelus ac libīdinem prōpulsāre possint? Nam quaerō abs tē circumsessusne sīs Lampsacī, coeperitne domum in quā dēversābāre illa multitūdō incendere, voluerintne lēgātum populī Rōmānī combūrere vīvum Lampsacēnī? Negāre nōn potes; habeō enim testimōnium tuum quod apud Nerōnem dīxistī, habeō quās ad eundem litterās mīsistī. Recitā hunc ipsum locum dē testimōniō. TESTIMŌNIUM C. VERRIS IN ARTEMIDORUM. NŌN MULTŌ POST IN DOMUM.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: