71

Nunc cum ipse causam illīus tumultūs neque vēram dīcere neque falsam cōnfingere audeat, homō autem ōrdinis suī frūgālissimus, quī tum accēnsus C. Nerōnī fuit, P. Tettius, haec eadem sē Lampsacī cognōsse dīxerit, vir omnibus rēbus ōrnātissimus, C. Varrō, quī tum in Asiā mīlitum tribūnus fuit, haec eadem sē ipsō ex Philodamō audīsse dīcat, potestis dubitāre quīn istum fortūna nōn tam ex illō perīculō ēripere voluerit quam ad vestrum iūdicium reservāre? Nisi vērō illud dīcet, quod et in Tettī testimōniō priōre āctiōne interpellāvit Hortēnsius – quō tempore quidem signī satis dedit, sī quid esset quod posset dīcere, sē tacēre nōn posse, ut, quam diū tacuit in cēterīs testibus, scīre omnēs possēmus nihil habuisse quod dīceret: hoc tum dīxit, Philodamum et fīlium eius ā C. Nerōne esse damnātōs.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: