64

Erat comes eius Rubrius quīdam, homō factus ad istīus libīdinēs, quī mīrō artificiō, quōcumque vēnerat, haec investīgāre omnia solēbat. Is ad eum rem istam dēfert, Philodamum esse quendam, genere, honōre, cōpiīs, exīstimātiōne facile prīncipem Lampsacēnōrum; eius esse fīliam, quae cum patre habitāret proptereā quod virum nōn habēret, mulierem eximiā pulchritūdine; sed eam summā integritāte pudīcitiāque exīstimārī. Homō, ut haec audīvit, sīc exārsit ad id quod nōn modo ipse numquam vīderat, sed nē audierat quidem ab eō quī ipse vīdisset, ut statim ad Philodamum migrāre sē dīceret velle. Hospes Iānitor, quī nihil suspicārētur, veritus nē quid in ipsō sē offenderētur, hominem summā vī retinēre coepit. Iste, quī hospitis relinquendī causam reperīre nōn posset, aliā sibi ratiōne viam mūnīre ad stuprum coepit; Rubrium, dēliciās suās, in omnibus eius modī rēbus adiūtōrem suum et cōnscium, parum lautē dēversārī dīcit; ad Philodamum dēducī iubet.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/64