53

Aspendum vetus oppidum et nōbile in Pamphȳliā scītis esse, plēnissimum signōrum optimōrum. Nōn dīcam illinc hoc signum ablātum esse et illud. hoc dīcō, nūllum tē Aspendī signum, Verrēs, relīquisse, omnia ex fānīs, ex locīs pūblicīs, palam, spectantibus omnibus, plaustrīs ēvecta exportātaque esse. Atque etiam illum Aspendium citharistam, dē quō saepe audīstis id quod est Graecīs hominibus in prōverbiō, quem omnia ‘intus canere’ dīcēbant, sustulit et in intimīs suīs aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suō artificiō superāsse videātur.

Horizontal Tabs

article Nav
Next: