66

Rubrius istīus comitēs invītat; eōs omnēs Verrēs certiōrēs facit quid opus esset. Mātūrē veniunt, discumbitur. Fit sermō inter eōs, et invītātiō ut Graecō mōre biberētur; hortātur hospes, poscunt maiōribus pōculīs, celebrātur omnium sermōne laetitiāque convīvium. Posteāquam satis calēre rēs Rubriō vīsa est, ‘Quaesō,’ inquit, ‘Philodame, cūr ad nōs fīliam tuam nōn intrō vocārī iubēs?’ Homō, quī et summā gravitāte et iam id aetātis et parēns esset, obstipuit hominis improbī dictō. Īnstāre Rubrius. Tum ille, ut aliquid respondēret, negāvit mōris esse Graecōrum ut in convīviō virōrum accumberent mulierēs. Hic tum alius ex aliā parte, ‘Enim vērō ferendum hoc quidem nōn est; vocētur mulier!’ Et simul servīs suīs Rubrius ut iānuam clauderent et ipsī ad forēs adsisterent imperat.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: