65

Quod ubi est Philodamō nūntiātum, tametsī erat ignārus quantum sibi ac līberīs suīs iam tum malī cōnstituerētur, tamen ad istum venit; ostendit mūnus illud suum nōn esse; sē, cum suae partēs essent hospitum recipiendōrum, tum ipsōs tamen praetōrēs et cōnsulēs, nōn lēgātōrum adseculās, recipere solēre. Iste, quī ūnā cupiditāte raperētur, tōtum illīus postulātum causamque neglēxit; per vim ad eum, quī recipere nōn dēbēbat, Rubrium dēdūcī imperāvit. Hīc Philodamus, posteāquam iūs suum obtinēre nōn potuit, ut hūmānitātem cōnsuētūdinemque suam retinēret labōrābat. Homō, quī semper hospitālissimus amīcissimusque nostrōrum hominum exīstimātus esset, nōluit vidērī ipsum illum Rubrium invītus domum suam recēpisse; magnificē et ōrnātē, ut erat in prīmīs inter suōs cōpiōsus, convīvium comparat; rogat Rubrium ut quōs eī commodum sit invītet, locum sibi sōlī, sī videātur, relinquat; etiam fīlium suum, lēctissimum adulēscentem, forās ad propinquum suum quendam mittit ad cēnam.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: