62

At, crēdō, in hīsce sōlīs rēbus indomitās cupiditātēs atque effrēnātās habēbat: cēterae libīdinēs eius ratiōne aliquā aut modō continēbantur. Quam multīs istum ingenuīs, quam multīs mātribus familiās in illā taetrā atque impūrā lēgātiōne vim attulisse exīstimātis? Ecquō in oppidō pedem posuit ubi nōn plūra stuprōrum flāgitiōrumque suōrum quam adventūs suī vestīgia relīquerit? Sed ego omnia quae negārī poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clārissima relinquam; ūnum aliquod dē nefāriīs istīus factīs ēligam, quō facilius ad Siciliam possim aliquandō, quae mihi hoc oneris negōtīque imposuit, pervenīre.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: