[18.1] Hunc Britanniae statum, hās bellōrum vicēs mediā iam aestāte trānsgressus Agricola invēnit, cum et mīlitēs velut omissā expedītiōne ad sēcūritātem et hostēs ad occāsiōnem verterentur. Ordovicum cīvitās haud multō ante adventum eius ālam in fīnibus suīs agentem prope ūniversam obtrīverat, eōque initiō ērēcta prōvincia. [18.2] Et quibus bellum volentibus erat, probāre exemplum ac recentis lēgātī animum opperīrī, cum Agricola, quamquam trānsvecta aestās, sparsī per prōvinciam numerī, praesūmpta apud mīlitem illīus annī quiēs, tarda et contrāria bellum incohātūrō, et plērīsque cūstōdīrī suspecta potius vidēbātur, īre obviam discrīminī statuit; contractīsque legiōnum vēxillīs et modicā auxiliōrum manū, quia in aequum dēgredī Ordovicēs nōn audēbant, ipse ante agmen, quō cēterīs pār animus similī perīculō esset, ērēxit aciem. [18.3] Caesāque prope ūniversā gente, nōn ignārus īnstandum fāmae ac, prout prīma cessissent, terrōrem cēterīs fore, Monam īnsulam, cuius possessiōne revocātum Paulīnum rebelliōne tōtīus Britanniae suprā memorāvī, redigere in potestātem animō intendit. [18.4] Sed, ut in subitīs cōnsiliīs, nāvēs dēerant: ratiō et cōnstantia ducis trānsvēxit. Dēpositīs omnibus sarcinīs lēctissimōs auxiliārium, quibus nōta vada et patrius nandī ūsus, quō simul sēque et arma et equōs regunt, ita repente inmīsit, ut obstupefactī hostēs, quī classem, quī nāvēs, quī mare expectābant, nihil arduum aut invictum crēdiderint sīc ad bellum venientibus. [18.5] Ita petītā pāce ac dēditā īnsulā clārus ac magnus habērī Agricola, quippe cui ingredientī prōvinciam, quod tempus aliī per ostentātiōnem et officiōrum ambitum trānsigunt, labor et perīculum placuisset. [18.6] Nec Agricola prōsperitāte rērum in vānitātem ūsus, expedītiōnem aut victōriam vocābat victōs continuisse; nē laureātīs quidem gesta prōsecūtus est, sed ipsā dissimulātiōne fāmae fāmam auxit, aestimantibus quantā futūrī spē tam magna tacuisset.
Text Read Aloud
Maps and Images Ref