[16.1] Hīs atque tālibus in vicem īnstīnctī, Boudiccā generis rēgiī fēminā duce (neque enim sexum in imperiīs discernunt) sūmpsēre ūniversī bellum; ac sparsōs per castella mīlitēs cōnsectātī, expugnātīs praesidiīs ipsam colōniam invāsēre ut sēdem servitūtis, nec ūllum in barbarīs ingeniīs saevitiae genus omīsit īra et victōria. [16.2] Quod nisi Paulīnus cognitō prōvinciae mōtū properē subvēnisset, āmissa Britannia foret; quam ūnīus proeliī fortūna veterī patientiae restituit, tenentibus arma plērīsque, quōs cōnscientia dēfectiōnis et proprius ex lēgātō timor agitābat, nē quamquam ēgregius cētera adroganter in dēditōs et ut suae cuiusque iniūriae ultor dūrius cōnsuleret. [16.3] Missus igitur Petrōnius Turpiliānus tamquam exōrābilior et dēlictīs hostium novus eōque paenitentiae mītior, compositīs priōribus nihil ultrā ausus Trebelliō Maximō prōvinciam trādidit. Trebellius sēgnior et nūllīs castrōrum experīmentīs, comitāte quādam cūrandī prōvinciam tenuit. Didicēre iam barbarī quoque ignōscere vitiīs blandientibus, et interventus cīvīlium armōrum praebuit iūstam sēgnitiae excūsātiōnem: sed discordiā labōrātum, cum adsuētus expedītiōnibus mīles ōtiō lascīvīret. [16.4] Trebellius, fugā ac latebrīs vītātā exercitūs īrā, indecōrus atque humilis precāriō mox praefuit, ac velut pactā exercitūs licentiā et ducis salūte, sēditiō sine sanguine stetit. [16.5] Nec Vettius Bōlānus, manentibus adhūc cīvīlibus bellīs, agitāvit Britanniam disciplīnā: eadem inertia ergā hostēs, similis petulantia castrōrum, nisi quod innocēns Bōlānus et nūllīs dēlictīs invīsus cāritātem parāverat locō auctōritātis.
Text Read Aloud