[24.1] Quīntō expedītiōnum annō nāvē prīmum trānsgressus ignōtas ad id tempus gentēs crēbrīs simul ac prōsperīs proeliīs domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit cōpiīs īnstrūxit, in spem magis quam ob formīdinem, sī quidem Hibernia mediō inter Britanniam atque Hispāniam sita et Gallicō quoque marī opportūna valentissimam imperiī partem magnīs in vicem ūsibus miscuerit. [24.2] Spatium eius, sī Britanniae compārētur, angustius, nostrī maris īnsulās superat. Sōlum caelumque et ingenia cultūsque hominum haud multum ā Britanniā differunt, in melius aditūs portūsque, per commercia et negōtiātōrēs cognitī. [24.3] Agricola expulsum sēditiōne domesticā ūnum ex rēgulīs gentis excēperat ac speciē amīcitiae in occāsiōnem retinēbat. Saepe ex eō audīvī legiōne ūnā et modicīs auxiliīs dēbellārī obtinērīque Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam prōfutūrum, sī Rōmāna ubīque arma et velut ē cōnspectū lībertās tollerētur.
Text Read Aloud