[7.1] Sequēns annus gravī vulnere animum domumque eius adflīxit. Nam classis Othōniāna licenter vaga dum Intimiliōs (Liguriae pars est) hostīliter populātur, mātrem Agricolae in praediīs suīs interfēcit, praediaque ipsa et magnam patrimōniī partem dīripuit, quae causa caedis fuerat. [7.2] Igitur ad sollemnia pietātis profectus Agricola, nūntiō adfectātī ā Vespasiānō imperiī dēprehēnsus ac statim in partēs trānsgressus est. Initia prīncipātūs ac statum urbis Mūciānus regēbat, iuvene admodum Domitiānō et ex paternā fortūnā tantum licentiam ūsūrpante. [7.3] Is missum ad dīlēctūs agendōs Agricolam integrēque ac strēnuē versātum vīcēsimae legiōnī tardē ad sacrāmentum trānsgressae praeposuit, ubi dēcessor sēditiōsē agere nārrābātur: quippe lēgātīs quoque cōnsulāribus nimia ac formīdolōsa erat, nec lēgātus praetōrius ad cohibendum potēns, incertum suō an mīlitum ingeniō. Ita successor simul et ultor ēlēctus rārissimā moderātiōne māluit vidērī invēnisse bonōs quam fēcisse.
Text Read Aloud