[30.1] "Quotiēns causās bellī et necessitātem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem cōnsēnsumque vestrum initium lībertātis tōtī Britanniae fore: nam et ūniversī coistis et servitūtis expertēs, et nūllae ultrā terrae ac nē mare quidem sēcūrum inminente nōbīs classe Rōmānā. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignāvīs tūtissima sunt. [30.2] Priōrēs pugnae, quibus adversus Rōmānōs variā fortūnā certātum est, spem ac subsidium in nostrīs manibus habēbant, quia nōbilissimī tōtīus Britanniae eōque in ipsīs penetrālibus sitī nec ūlla servientium lītora aspicientēs, oculōs quoque ā contāctū dominātiōnis inviolātōs habēbāmus. [30.3] Nōs terrārum ac lībertātis extrēmōs recessus ipse ac sinus fāmae in hunc diem dēfendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignōtum prō magnificō est; sed nūlla iam ultrā gēns, nihil nisi flūctūs ac saxa, et īnfēstiōrēs Rōmānī, quōrum superbiam frūstrā per obsequium ac modestiam effugiās. [30.4] Raptōrēs orbis, postquam cūncta vastantibus dēfuēre terrae, mare scrūtantur: sī locuplēs hostis est, avārī, sī pauper, ambitiōsī, quōs nōn Oriēns, nōn Occidēns satiāverit: sōlī omnium opēs atque inopiam parī adfectū concupīscunt. Auferre trucīdāre rapere falsīs nōminibus imperium, atque ubi sōlitūdinem faciunt, pācem appellant.
Text Read Aloud