[19.1] Cēterum animōrum prōvinciae prūdēns, simulque doctus per aliēna experīmenta parum prōficī armīs, sī iniūriae sequerentur, causās bellōrum statuit excīdere. [19.2] Ā sē suīsque ōrsus prīmum domum suam coercuit, quod plērīsque haud minus arduum est quam prōvinciam regere. Nihil per lībertōs servōsque pūblicae reī, nōn studiīs prīvātīs nec ex commendātiōne aut precibus centuriōnem mīlitēsve adscīre, sed optimum quemque fīdissimum putāre. Omnia scīre, nōn omnia exsequī. [19.3] Parvīs peccātīs veniam, magnīs sevēritātem commodāre; nec poenā semper, sed saepius paenitentiā contentus esse; officiīs et administrātiōnibus potius nōn peccātūrōs praepōnere, quam damnāre cum peccāssent. [19.4] Frūmentī et tribūtōrum exāctiōnem aequālitāte mūnerum mollīre, circumcīsīs quae in quaestum reperta ipsō tribūtō gravius tolerābantur. Namque per lūdibrium adsīdere clausīs horreīs et emere ultrō frūmenta ac luere pretiō cōgēbantur. Dīvortia itinerum et longinquitās regiōnum indīcēbātur, ut cīvitātēs proximīs hībernīs in remōta et āvia dēferrent, dōnec quod omnibus in prōmptū erat paucīs lucrōsum fieret.
Text Read Aloud