[44.1] Nātus erat Agricola Gāiō Caesare tertium cōnsule īdibus Iuniīs: excessit quārtō et quīnquāgēsimō annō, decimum kalendās Septembrēs Collēgā Prīscinōque cōnsulibus. [44.2] Quod sī habitum quoque eius posterī nōscere velint, decentior quam sublīmior fuit; nihil impetūs in vultū: grātia ōris supererat. Bonum virum facile crēderēs, magnum libenter. [44.3] Et ipse quidem, quamquam mediō in spatiō integrae aetātis ēreptus, quantum ad glōriam, longissimum aevum perēgit. Quippe et vēra bona, quae in virtūtibus sita sunt, implēverat, et cōnsulārī ac triumphālibus ōrnāmentīs praeditō quid aliud adstruere fortūna poterat? [44.4] Opibus nimiīs nōn gaudēbat, speciōsae contigerant. Fīliā atque uxōre superstitibus potest vidērī etiam beātus incolumī dignitāte, flōrente fāmā, salvīs adfīnitātibus et amīcitiīs futūra effūgisse. [44.5] Nam sīcuti <nōn licuit eī> dūrāre in hanc beātissimī saeculī lūcem ac prīncipem Traiānum vidēre, quod auguriō vōtīsque apud nostrās aurēs ōminābātur, ita festīnātae mortis grande sōlācium tulit ēvāsisse postrēmum illud tempus, quō Domitiānus nōn iam per intervālla ac spīrāmenta temporum, sed continuō et velut ūnō ictū rem pūblicam exhausit.
Text Read Aloud