[25.1] Cēterum aestāte, quā sextum officiī annum incohābat, amplexus cīvitātēs trāns Bodotriam sitās, quia mōtus ūniversārum ultrā gentium et īnfēsta hostīlī exercitū itinera timēbantur, portūs classe explōrāvit; quae ab Agricolā prīmum adsūmpta in partem vīrium sequēbātur ēgregiā speciē, cum simul terrā, simul marī bellum impellerētur ac saepe īsdem castrīs pedes equesque et nauticus mīles mixtī cōpiīs et laetitiā sua quisque facta, suōs cāsūs attollerent, ac modo silvārum ac montium profunda, modo tempestātum ac flūctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Ōceanus mīlitārī iactantiā comparārentur. [25.2] Britannōs quoque, ut ex captīvīs audiēbātur, vīsa classis obstupefaciēbat, tamquam apertō maris suī sēcrētō ultimum victīs perfugium clauderētur. [25.3] Ad manūs et arma conversī Calēdoniam incolentēs populī magnō parātū, maiōre fāmā, utī mōs est dē ignōtīs, oppugnāre ultrō castellum adortī, metum ut prōvocantēs addiderant; regrediendumque citrā Bodotriam et cēdendum potius quam pellerentur ignāvī speciē prūdentium admonēbant, cum interim cognōscit hostēs plūribus agminibus inruptūrōs. [25.4] Ac nē superante numerō et perītiā locōrum circumīrētur, dīvīsō et ipse in trēs partēs exercitū incessit.
Text Read Aloud