[31.1] "Līberōs cuique ac propinquōs suōs nātūra cārissimōs esse voluit: hī per dīlēctūs alibī servītūrī auferuntur; coniugēs sorōrēsque etiam sī hostīlem libīdinem effūgērunt, nōmine amīcōrum atque hospitum polluuntur. Bona fortūnaeque in tribūtum, ager atque annus in frūmentum, corpora ipsa ac manūs silvīs ac palūdibus ēmūniendīs inter verbera et contumēliās conteruntur. [31.2] Nāta servitūtī mancipia semel vēneunt, atque ultrō ā dominīs aluntur: Britannia servitūtem suam cotīdiē emit, cotīdiē pāscit. Ac sīcut in familiā recentissimus quisque servōrum etiam cōnservīs lūdibriō est, sīc in hōc orbis terrārum vetere famulātū nōvī nōs et vīlēs in excidium petimur; neque enim arva nōbīs aut metalla aut portūs sunt, quibus exercendīs reservēmur. [31.3] Virtūs porrō ac ferōcia subiectōrum ingrāta imperantibus; et longinquitās ac sēcrētum ipsum quō tūtius, eō suspectius. Ita sublātā spē veniae tandem sūmite animum, tam quibus salūs quam quibus glōria cārissima est. [31.4] Brigantēs fēminā duce exūrere colōniam, expugnāre castra, ac nisi fēlīcitās in socordiam vertisset, exuere iugum potuēre: nōs integrī et indomitī et in lībertātem, nōn in paenitentiam bellātūrī; prīmō statim congressū ostendāmus, quōs sibi Calēdonia virōs sēposuerit.
Text Read Aloud