[32.1] "An eandem Rōmānīs in bellō virtūtem quam in pāce lascīviam adesse crēditis? Nostrīs illī dissēnsiōnibus ac discordiīs clārī vitia hostium in glōriam exercitūs suī vertunt; quem contractum ex dīversissimīs gentibus ut secundae rēs tenent, ita adversae dissolvent: nisi sī Gallōs et Germānōs et (pudet dictū) Britannōrum plērōsque, licet dominātiōnī aliēnae sanguinem commodent, diūtius tamen hostēs quam servōs, fide et adfectū tenērī putātis. [32.2] Metus ac terror est, īnfirma vincla cāritātis; quae ubi remōverīs, quī timēre dēsierint, ōdisse incipient. Omnia victōriae incitāmenta prō nōbīs sunt: nūllae Rōmānōs coniugēs accendunt, nūllī parentēs fugam exprobrātūrī sunt; aut nūlla plērīsque patria aut alia est. Paucōs numerō, trepidōs ignōrantiā, caelum ipsum ac mare et silvās, ignōta omnia circumspectantēs, clausōs quōdam modo ac vīnctōs dī nōbīs trādidērunt. [32.3] Nē terreat vānus aspectus et aurī fulgor atque argentī, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsā hostium aciē inveniēmus nostrās manūs: adgnōscent Britannī suam causam, recordābuntur Gallī priōrem lībertātem, tam dēserent illōs cēterī Germānī quam nūper Usipī relīquērunt. Nec quicquam ultrā formīdinis: vacua castella, senum colōniae, inter male parentēs et iniūstē imperantēs aegra mūnicipia et discordantia. [32.4] Hīc dux, hīc exercitus: ibi tribūta et metalla et cēterae servientium poenae, quās in aeternum perferre aut statim ulcīscī in hōc campō est. Proinde itūrī in aciem et maiōrēs vestrōs et posterōs cōgitāte."
Text Read Aloud