[46.1] Sī quis piōrum mānibus locus, sī, ut sapientibus placet, nōn cum corpore extinguuntur magnae animae, placidē quiēscās, nōsque domum tuam ab īnfirmō dēsīderiō et muliebribus lāmentīs ad contemplātiōnem virtūtum tuārum vocēs, quās neque lūgērī neque plangī fās est. [46.2] Admīrātiōne tē potius [temporālibus] et laudibus et, sī nātūra suppeditet, similitūdine colāmus: is vērus honōs, ea coniūnctissimī cuiusque pietās. [46.3] Id fīliae quoque uxōrīque praecēperim, sīc patris, sīc marītī memoriam venerārī, ut omnia facta dictaque eius sēcum revolvant, fōrmamque ac figūram animī magis quam corporis complectantur, nōn quia intercēdendum putem imāginibus quae marmore aut aere finguntur, sed ut vultūs hominum, ita simulācra vultūs imbēcilla ac mortālia sunt, fōrma mentis aeterna, quam tenēre et exprimere nōn per aliēnam māteriam et artem, sed tuīs ipse mōribus possīs. [46.4] Quidquid ex Agricolā amāvimus, quidquid mīrātī sumus, manet mānsūrumque est in animīs hominum, in aeternitāte temporum fāmā rērum; nam multōs veterum velut inglōriōs et ignōbilēs oblīviō obruit: Agricola posteritātī nārrātus et trāditus superstes erit.
Text Read Aloud