[11.1] Cēterum Britanniam quī mortālēs initiō coluerint, indigenae an advectī, ut inter barbarōs, parum compertum. Habitūs corporum variī atque ex eō argūmenta. [11.2] Namque rutilae Calēdoniam habitantium comae, magnī artūs Germānicam orīginem adsevērant; Silūrum colōrātī vultūs, tortī plērumque crīnēs et posita contrā Hispānia Hibērōs veterēs trāiēcisse eāsque sēdēs occupāsse fidem faciunt; proximī Gallīs et similēs sunt, seu dūrante orīginis vī, seu prōcurrentibus in dīversa terrīs positiō caelī corporibus habitum dedit. [11.3] In ūniversum tamen aestimantī Gallōs vīcīnam īnsulam occupāsse crēdibile est. Eōrum sacra dēprehendās <ac> superstitiōnum persuāsiōnem; sermō haud multum dīversus, in dēposcendīs perīculīs eadem audācia et, ubi advēnēre, in dētrectandīs eadem formīdō. [11.4] Plūs tamen ferōciae Britannī praeferunt, ut quōs nōndum longa pāx ēmollierit. Nam Gallōs quoque in bellīs flōruisse accēpimus; mox sēgnitia cum ōtiō intrāvit, āmissā virtūte pariter ac lībertāte. Quod Britannōrum ōlim victīs ēvenit: cēterī manent quālēs Gallī fuērunt.
Text Read Aloud