Navigatio Brendani

Navigatio Brendani 17.11-18 read by Christopher Francese

[11]     Erat hōra quārta quandō tenuērunt portum īnsulae. Cum autem sexta vēnerat, coepērunt cantāre turmae simul, dīcentēs: [12] “Deus misereātur nostrī” usque in fīnem, et “Deus, in adiūtōrium meum intende”; similiter et tertium psalmum “Crēdidī propter,” et ōrātiōnem suprā; [13] similiter ad hōram nōnam aliōs trēs psalmōs: “Dē profundīs,” et “Ecce, quam bonum,” “Laudā Hierusalem”; [14] cantābant ad vesperās: “Tē decet ymnus, Deus, in Syon,” “Benedic, anima mea, Dominō,” “Domine, Deus meus,” et tertium psalmum: “Laudāte, puerī, Dominum,” et Quīndecim Gradūs cantābant sedendō.

[15]     Cum autem perfīnīssent illum cantum, statim obumbrāvit illam īnsulam nūbēs mīrae clāritātis, sed nōn poterant vidēre quae anteā vīderant, prae spissitūdine nūbis. [16] Attamen audiēbant vōcēs canentium praedictum carmen sine intermissiōne usque ad vigiliās mātūtīnās. [17] Coepērunt turmae cantāre, dīcentēs: “Laudāte Dominum dē caelīs”; deinde: “Cantātē Dominō”; tertium: “Laudāte Dominum in sānctīs eius.” [18] Post haec cantābant duodecim psalmōs per ōrdinem psaltēriī.

article Nav

Navigatio Brendani 17.5-10 read by Christopher Francese

[5] Appropinquābant ergō ad praedictam īnsulam usque dum nāvis stetit in lītore. [6] Erat illa īnsula mīrae plānitiae, in tantum ut illīs vidērētur aequālis marī, sine arboribus aut aliquid quod ā ventō movērētur. Valdē erat spatiōsa, tamen cooperta scaltīs albīs et purpureīs. [7] Ibique vīdērunt trēs turmās, sīcut vir Deī praedīxerat; nam inter turmam et turmam spatium erat quasi iactus lapidis dē fundā. [8] Et semper ībant hūc atque illūc, et ūna turma cantābat standō in ūnō locō, dīcēns “Ībunt sānctī dē virtūte in virtūtem, et vidēbunt Deum deōrum in Syon.” [9] Dum ūna turma perfīniēbat illum versiculum, alia turma stābat et incipiēbat cantāre carmen praedictum, et ita faciēbant sine cessātiōne. [10] Erat autem prīma turma puerōrum in vestibus candidissimīs, et secunda in iacinctīnīs vestibus, et tertia turma in purpureīs dalmaticīs.

article Nav

Navigatio Brendani 17.1-4 read by Christopher Francese

[1]     Quādam vērō diē vīdērunt īnsulam longē ab illīs. Dīxit sānctus Brendānus: “Vidētis illam īnsulam?” Aiunt illī: “Vidēmus.” [2] Dīcit illīs: “Trēs populī sunt in illā īnsulā: populus puerōrum, et populus iuvenum, tertius vērō populus seniōrum. Porrō ūnus ex frātribus vestrīs illīc peregrīnābitur.” [3] Frātrēs interrogābant quisnam esset ex eīs. Cum autem persevērāssent in illā sententiā, et vīdisset illōs trīstēs, ait: “Iste est ille frāter quī permānsūrus est ibi.” [4] Fuit autem praedictus frāter ūnus ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō, dē quibus praedīxerat frātribus anteā, quandō ascendērunt nāvim dē patriā suā.

article Nav

Navigatio Brendani 16.25-34 read by Christopher Francese

[25]      Frātrēs vērō ībant vidēre quod dīxerat vir Deī dē illā bēluā. Cum autem vēnissent ad locum ubi erat cadāver anteā, nihil invēnērunt nisi tantum ossa. [26] Reversī sunt cōnfestim ad virum Deī, dīcentēs: “Abbā, sīcut dīxistī, ita est.” [27] Quibus ille ait: “Sciō, fīliolī, quia voluistis mē probāre sī vērum dīxī annōn. [28] Aliud signum dīcam vōbīs: portiō cuiusdam piscis hāc nocte veniet illūc, et crās reficiēminī inde.”

[29]     Sequentī vērō diē exiērunt frātrēs ad locum, et invēnērunt sīcut vir Deī praedīxerat, et attulērunt quantum poterant portāre. [30] Ait illīs venerābilis pater: “Ista dīligenter observāte sale conditā: inde habēbitis necessitātem. [31] Faciet enim Dominus serēnum tempus hodiē et crās et post crās, et cessābit impetus maris et flūctuum; posteā proficīscēminī dē locō istō.”

[32]     Trānsāctīs autem diēbus praedictīs, praecēpit sānctus Brendānus suīs frātribus onerāre nāvim et utrēs implēre atque alia vāscula, herbās ac rādīcēs ad suum opus colligere, [33] quia praedictus pater, postquam fuit sacerdōs, nihil gustāvit, in quā spīritus vītae esset, dē carne. [34] Onerātīs omnibus in nāvim, et vēlīs extēnsīs, profectī sunt contrā septentriōnālem plāgam.

article Nav

Navigatio Brendani 16.17-24 read by Christopher Francese

[17]     Cum autem fēcissent secundum praeceptum virī Deī, ac mīsissent omnia ūtēnsilia in tentōrium, dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: [18] “Accipite stīpendia vestra dē illā bēluā, ut sufficiat vōbīs per trēs mēnsēs: hāc enim nocte erit illud cadāver dēvorātum ā bēstiīs.” [19] Ita usque ad vesperās asportābant carnēs, quantum eīs opus erat, secundum mandātum sānctī patris.

[20]     At vērō frātrēs, cum haec omnia perfēcissent, dīxērunt: “Abbā, quōmodo possumus hīc vīvere sine aquā?” [21] Quibus ipse ait: “Numquid difficilius est Deō vōbīs tribuere aquam quam vīctum? [22] Īte igitur contrā merīdiānam plāgam īnsulae istīus, et inveniētis fontem lūcidissimum et herbās multās ac rādīcēs, [23] et inde mihi dispendia sūmite secundum mēnsūram.” Et invēnērunt omnia sīcut vir Deī praedēstināvit. [24] Mānsit ergō ibi sānctus Brendānus trēs mēnsēs, quia erat tempestās in marī et ventus fortissimus et inaequālitās āeris, dē pluviā et grandine.

article Nav

Navigatio Brendani 16.8-16 read by Christopher Francese

[8]      Hīs fīnītīs tribus versibus, ecce ingēns bēlua, ab occidente, iuxtā illōs trānsībat obviam alterī bēstiae; quae statim irruit bellum contrā illam, ita ut ignem ēmīsisset ex ōre suō. [9] At vērō senex frātribus suīs ait: “Vidēte, fīliolī, magnālia Redēmptōris nostrī; vidēte oboedientiam bēstiārum creātōrī suō. [10] Modo expectātē fīnem reī: nihil enim ingeret nōbīs haec pugna malī, sed prō glōriā Deī reputābitur.” [11] Hīs dictīs, misera quae persequēbātur famulōs Chrīstī interfecta est in trēs partēs cōram illīs, et altera reversa est, post victōriam, quō ībat.

article Nav

Navigatio Brendani 16.1-7 read by Christopher Francese

[1]     Venerābilis autem pater cum suīs sodālibus nāvigāvit in ōceanum, et ferēbātur per quadrāgintā diēs nāvis. [2] Quādam vērō diē, appāruit illīs bēstia immēnsae magnitūdinis post illōs ā longē, quae iactābat dē nāribus spūmās, et sulcābat undās vēlōcissimō cursū, quasi ad illōs dēvorandōs. [3] Cum hoc frātrēs vīdērunt, ad Dominum clāmābant, dīcentēs: “Lībera nōs, Domine, nē nōs dēvoret ista bēlua!” [4] Sānctus vērō Brendānus cōnfortābat illōs, dīcēns: “Nōlīte expavēscere, minimae fideī. [5] Deus, quī est semper noster dēfēnsor, ipse nōs līberābit dē ōre istīus bēstiae et dē cēterīs perīculīs.”

[6]     At vērō cum appropinquāsset illīs, antecēdēbant undae mīrae altitūdinis usque ad nāvim dumtaxat. Frātrēs magis ac magis timēbant. [7] Venerābilis quoque senex, extēnsīs manibus in caelum, dīxit: “Domine, līberā servōs tuōs, sīcut līberāstī Dāvīd dē manū Goliae gigantis. < Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī †.> Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī Iōnam dē potestāte cētī magnī.”

article Nav

Navigatio Brendani 15.36-40 read by Christopher Francese

[36]     Porrō praedictus prōcūrātor, fīnītā refectiōne, dīxit: “Deō adiuvante, revertar ad vōs, in diē adventūs Sānctī Spīritūs super apostolōs, cum dispendiīs vestrīs.” [37] Acceptā benedictiōne sānctī patris et omnium quī cum eō erant, reversus est in locum suum. Porrō venerābilis pater mānsit ibīdem praedictōs diēs. [38] Cōnsummātīs itaque diēbus fēstīs, sānctus Brendānus frātribus suīs praecēpit praeparāre nāvigium et implēre vāscula ex fonte. [39] Ducta iam nāvis ad mare, ecce praedictus socius cum nāvī onerātā ēscīs ad frātrēs vēnit. [40] Cumque haec omnia posuisset in nāviculā sānctī virī, ōsculātīs omnibus, reversus est unde vēnerat.

article Nav

Navigatio Brendani 15.29-35 read by Christopher Francese

[29]     Cum autem resēdissent ad mēnsam, ecce praedicta avis resēdit in prōrā nāviculae, extēnsīs ālīs strepidantibusque sīcut sonitum organī magnī. [30] Tunc vir Deī agnōvit quia illa voluit sibi indicāre aliquid. Ait namque eadem avis: [31] “Deus prōposuit vōbīs quātuor loca per quātuor tempora usque dum fīniantur septem annī peregrinatiōnis vestrae, idest: [32] in Coenā Dominī cum vestrō prōcūrātōre, quī praesēns est omnī annō; in dorsō bēluae Paschā celebrābitis; nōbīscum fēsta Paschālia usque in octāvās Pentēcostēn; apud familiam Ailbēī Nātīvitātem Dominī celebrābitis. [33] Post septem annōs, antecēdentēs magnae ac dīversae perīclitātiōnēs, vōbīs inveniētis Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum quam quaeritis, et ibi habitābitis quadrāgintā diēbus; et posteā redūcet vōs Deus ad terram nātīvitātis vestrae.” [34] Sānctus pater, ut audīvit, prōstrāvit sē ad terram cum frātribus suīs, referēns grātiās et laudēs suō creātōrī. [35] Cum haec perfīnīsset venerābilis senex, avis reversa est in locum suum.

article Nav

Navigatio Brendani 15.24-28 read by Christopher Francese

[24]     Appropinquantibus autem ad portum dēstinātum ipsīus īnsulae, omnēs avēs cantābant, quasi ūnā vōce, dīcentēs: “Salūs Deō nostrō, sedentī super thronum, et agnō.” [25] Et iterum: “Deus Dominus, et inlūxit nōbīs. Cōnstituite diem sōlemnem in condēnsīs usque ad cornū altāris.” [26] Tam vōcibus quam ālīs resonābant diū, quasi dīmidium hōrae, usque dum sānctus pater cum suā sānctā familiā, et omnibus quae erant in nāvī dēlātīs, resēdit in tentōriō suō. [27] Ibi quoque cum suīs famulīs celabrāvit fēsta Paschālia usque ad octāvās Pentēcostēn. [28] Praedictus namque prōcūrātor vēnit ad illōs, sīcut praedīxerat, in diē Dominicō octāvīs Paschae, portāns sēcum omnia alimōnia quae ad ūsum vītae hūmānae pertinēbant.

article Nav
Subscribe to Navigatio Brendani