Navigatio Brendani 16.1-7 read by Christopher Francese

[1]     Venerābilis autem pater cum suīs sodālibus nāvigāvit in ōceanum, et ferēbātur per quadrāgintā diēs nāvis. [2] Quādam vērō diē, appāruit illīs bēstia immēnsae magnitūdinis post illōs ā longē, quae iactābat dē nāribus spūmās, et sulcābat undās vēlōcissimō cursū, quasi ad illōs dēvorandōs. [3] Cum hoc frātrēs vīdērunt, ad Dominum clāmābant, dīcentēs: “Lībera nōs, Domine, nē nōs dēvoret ista bēlua!” [4] Sānctus vērō Brendānus cōnfortābat illōs, dīcēns: “Nōlīte expavēscere, minimae fideī. [5] Deus, quī est semper noster dēfēnsor, ipse nōs līberābit dē ōre istīus bēstiae et dē cēterīs perīculīs.”

[6]     At vērō cum appropinquāsset illīs, antecēdēbant undae mīrae altitūdinis usque ad nāvim dumtaxat. Frātrēs magis ac magis timēbant. [7] Venerābilis quoque senex, extēnsīs manibus in caelum, dīxit: “Domine, līberā servōs tuōs, sīcut līberāstī Dāvīd dē manū Goliae gigantis. < Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī †.> Domine, līberā nōs, sīcut līberāstī Iōnam dē potestāte cētī magnī.”

article Nav