Navigatio Brendani 17.11-18 read by Christopher Francese

[11]     Erat hōra quārta quandō tenuērunt portum īnsulae. Cum autem sexta vēnerat, coepērunt cantāre turmae simul, dīcentēs: [12] “Deus misereātur nostrī” usque in fīnem, et “Deus, in adiūtōrium meum intende”; similiter et tertium psalmum “Crēdidī propter,” et ōrātiōnem suprā; [13] similiter ad hōram nōnam aliōs trēs psalmōs: “Dē profundīs,” et “Ecce, quam bonum,” “Laudā Hierusalem”; [14] cantābant ad vesperās: “Tē decet ymnus, Deus, in Syon,” “Benedic, anima mea, Dominō,” “Domine, Deus meus,” et tertium psalmum: “Laudāte, puerī, Dominum,” et Quīndecim Gradūs cantābant sedendō.

[15]     Cum autem perfīnīssent illum cantum, statim obumbrāvit illam īnsulam nūbēs mīrae clāritātis, sed nōn poterant vidēre quae anteā vīderant, prae spissitūdine nūbis. [16] Attamen audiēbant vōcēs canentium praedictum carmen sine intermissiōne usque ad vigiliās mātūtīnās. [17] Coepērunt turmae cantāre, dīcentēs: “Laudāte Dominum dē caelīs”; deinde: “Cantātē Dominō”; tertium: “Laudāte Dominum in sānctīs eius.” [18] Post haec cantābant duodecim psalmōs per ōrdinem psaltēriī.

article Nav