Navigatio Brendani 16.17-24 read by Christopher Francese

[17]     Cum autem fēcissent secundum praeceptum virī Deī, ac mīsissent omnia ūtēnsilia in tentōrium, dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: [18] “Accipite stīpendia vestra dē illā bēluā, ut sufficiat vōbīs per trēs mēnsēs: hāc enim nocte erit illud cadāver dēvorātum ā bēstiīs.” [19] Ita usque ad vesperās asportābant carnēs, quantum eīs opus erat, secundum mandātum sānctī patris.

[20]     At vērō frātrēs, cum haec omnia perfēcissent, dīxērunt: “Abbā, quōmodo possumus hīc vīvere sine aquā?” [21] Quibus ipse ait: “Numquid difficilius est Deō vōbīs tribuere aquam quam vīctum? [22] Īte igitur contrā merīdiānam plāgam īnsulae istīus, et inveniētis fontem lūcidissimum et herbās multās ac rādīcēs, [23] et inde mihi dispendia sūmite secundum mēnsūram.” Et invēnērunt omnia sīcut vir Deī praedēstināvit. [24] Mānsit ergō ibi sānctus Brendānus trēs mēnsēs, quia erat tempestās in marī et ventus fortissimus et inaequālitās āeris, dē pluviā et grandine.

article Nav