Navigatio Brendani 16.25-34 read by Christopher Francese

[25]      Frātrēs vērō ībant vidēre quod dīxerat vir Deī dē illā bēluā. Cum autem vēnissent ad locum ubi erat cadāver anteā, nihil invēnērunt nisi tantum ossa. [26] Reversī sunt cōnfestim ad virum Deī, dīcentēs: “Abbā, sīcut dīxistī, ita est.” [27] Quibus ille ait: “Sciō, fīliolī, quia voluistis mē probāre sī vērum dīxī annōn. [28] Aliud signum dīcam vōbīs: portiō cuiusdam piscis hāc nocte veniet illūc, et crās reficiēminī inde.”

[29]     Sequentī vērō diē exiērunt frātrēs ad locum, et invēnērunt sīcut vir Deī praedīxerat, et attulērunt quantum poterant portāre. [30] Ait illīs venerābilis pater: “Ista dīligenter observāte sale conditā: inde habēbitis necessitātem. [31] Faciet enim Dominus serēnum tempus hodiē et crās et post crās, et cessābit impetus maris et flūctuum; posteā proficīscēminī dē locō istō.”

[32]     Trānsāctīs autem diēbus praedictīs, praecēpit sānctus Brendānus suīs frātribus onerāre nāvim et utrēs implēre atque alia vāscula, herbās ac rādīcēs ad suum opus colligere, [33] quia praedictus pater, postquam fuit sacerdōs, nihil gustāvit, in quā spīritus vītae esset, dē carne. [34] Onerātīs omnibus in nāvim, et vēlīs extēnsīs, profectī sunt contrā septentriōnālem plāgam.

article Nav