Navigatio Brendani

Navigatio Brendani 25.13-21 read by Christopher Francese

[13]     "Meum vērō refrīgerium habeō hīc omnī diē Dominicō, ā vespere usque ad vesperās, et in Nātīvitāte Dominī usque in Theophāniam, et ā Paschā usque in Pentēcostēn, et in Pūrificātiōne Deī Genetrīcis atque Assūmptiōne. [14] Posteā et anteā crucior in profundō īnfernī cum Hērōde et Pīlātō et Annā et Caiphā. Idcircō adiūrō vōs, per Redēmptōrem mundī, [15] ut intercēdere dignēminī ad Dominum Iēsum, ut habeam hīc potestātem esse usque ad ortum sōlis crās, nē mē daemonēs in adventū vestrō crucient atque dūcant ad malam hērēditātem, quam comparāvī malō pretiō.” [16] Cui sānctus Brendānus ait: “Fīat voluntās Dominī: hāc nocte nōn eris morsus daemōnum usque manē.”

[17]     Iterum vir Deī interrogābat illum, dīcēns: “Quid sibi vult iste pannus?” [18] Cui ait: “Istum pannum dedī cuidam leprōsō, quandō fuī camerārius Dominī. [19] Sed tamen nōn fuit meus quem dedī: nam Dominicus et frātrum suōrum erat. Ideō ab illō nōn habeō ūllum refrīgerium sed magis impedīmentum. [20] Nam forcae ferreae, ubi pendet—illās dedī sacerdōtibus templī ad cacabōs sustinendōs. [21] Petram in quā sedeō, illam mīsī in fossam in pūblicā viā sub pedibus trānseuntium, antequam fuissem discipulus Dominī.”

article Nav

Navigatio Brendani 25.7-12 read by Christopher Francese

[7]     Beātus Brendānus coepit interrogāre illum: quis esset, aut prō quā culpā missus esset ibi, seu quid meritī habuit ut tālem poenitentiam sustinēret. [8] Cui ait: “Ego sum īnfēlīcissimus Iūdās atque negōtiātor pessimus. Nōn meritī habeō istum locum, sed misericordiae ineffābilis Iēsu Chrīstī. [9] Nōn mihi computātur poenitentiae locus sed indulgentiae Redēmptōris, propter honōrem Dominicae resurrēctiōnis.” (Nam erat diēs Dominicus tunc.) [10] “Mihi enim vidētur, quandō sedeō hīc, quasi sim in paradīsō dēliciārum, propter timōrem tormentōrum quae futūra sunt mihi in hōc vespere. [11] Nam ārdeō sīcut massa plumbī liquefacta in ōllā, diē ac nocte, in mediō montis quem vīdistis. Ibi est Leviathan cum suīs satellibus. [12] Ibi fuī quandō dēglūtīvit frātrem vestrum, et ideō erat īnfernus laetus, ut ēmīsisset forās flammās ingentēs; et sīc facit semper quandō animās impiōrum dēvorat.

article Nav

Navigatio Brendani 25.1-6 read by Christopher Francese

[1]      Igitur sānctus Brendānus, cum nāvigāsset contrā merīdiem iter septem diērum, appāruit illīs in mare quaedam fōrmula quasi hominis sedentis super petram, [2] et vēlum, ante illum, ā longē quasi mēnsūrā ūnīus sagī, pendēns inter duās forcellās ferreās; et sīc agitābātur flūctibus sīcut nāvicula solet quandō perīclitātur ā turbine. [3] Aliī ex frātribus dīcēbant quod avis esset, aliī nāvim putābant. Vir Deī, cum audīsset eōs intrā sē cōnferentēs tālia, ait: “Sinite contendere; dīrigite cursum nāvis usque ad illum locum.”

[4]     Cum vērō vir Deī illūc appropinquāsset, restitērunt undae, in circuitū quasi coāgulātae, et invēnērunt hominem sedentem suprā petram, hispidum ac dēfōrmem; [5] et undae ex omnī parte, quandō effluēbant ad illum, percutiēbant eum usque ad verticem, et, quandō recēdēbant, appārēbat illa petra nūda in quā sedēbat īnfēlīx ille. [6] Pannus quoque, quī ante illum pendēbat—aliquandō ventus minābat illum ā sē, aliquandō percutiēbat eum per oculōs et frontem.

article Nav

Navigatio Brendani 24.4-10 read by Christopher Francese

[4]     Ūnus quīdam quī remānsit ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō exilīvit forās dē nāvī et coepit ambulāre usque ad fundāmentum rīpae. [5] Quī coepit clāmāre, dīcēns: “Vae mihi, pater! Praedor ā vōbīs, et nōn habeō potestātem ut possim venīre ad vōs.” [6] Frātrēs cōnfestim nāvim retrō ā terrā dūcēbant et clāmābant ad Dominum, dīcentēs: “Miserēre nōbīs, Domine, miserēre nōbīs.” [7] At vērō venerābilis pater, cum suīs sociīs, aspiciēbat quōmodo dūcēbātur īnfēlīx ā multitūdine daemonum ad tormenta et quōmodo incendēbātur inter illōs; [8] atque dīcēbat: “Vae tibi, fīlī, quia recēpistī in vītā tuā meritī tālem fīnem!”

[9]     Iterum arripuit illōs prōsper ventus ad austrālem plāgam. Cum autem aspexissent—ā longē retrō—illam īnsulam, [10] vīdērunt montem discoopertum ā fūmō, et ā sē spūmantem flammās usque ad aethera, et iterum ad sē eāsdem flammās respīrantem, ita ut tōtus mōns usque in mare ūnus rogus appāruisset.

article Nav

Navigatio Brendani 24.1-3 read by Christopher Francese

[1]     Alterā vērō diē appāruit illīs mōns altus in ōceanō contrā septentriōnem, nōn longē, sed quasi per tenuēs nūbilās; et valdē fūmōsus erat in summitāte. [2] Et statim rapidissimō cursū ventus trāxit illōs ad lītus eiusdem īnsulae usque dum nāvis resēdit nōn longē ā terrā. [3] Erat namque rīpa illīus magnae altitūdinis, ita ut summitātem illīus vix potuissent vidēre, et colōris carbōnis, et mīrae rēctitūdinis sīcut mūrus.

article Nav

Navigatio Brendani 23.11-15 read by Christopher Francese

[11]     At vērō vir Deī, cum trānsīsset ultrā quasi spatium ūnīus mīliāriī ab illō locō ubi cecidit massa—omnēs quī in illā īnsulā erant occurrērunt ad lītus, portantēs singulī singulās massās. [12] Aliī iactābant post famulōs Chrīstī massās in mare, aliī—alter super alterum—iactābant suam massam, revertentēs in illōrum officīnās, incendentēs eās; [13] et simul appāruit quasi tōta ārsa illa īnsula sīcut ūnus globus, et mare aestuābat sīcut cacabus plēnus carnibus, aestuāns quandō bene ministrātur ab igne.

[14]     Et audiēbant per tōtum diem ingentem ululātum ab illā īnsulā; etiam quandō nōn poterant illam vidēre ad aurēs eōrum attingēbat adhūc ululātus habitantium in illā, atque ad nārēs ingēns fētor. [15] Tunc sānctus pater suōs monachōs cōnfortābat, dīcēns: “Ō mīlitēs Chrīstī, rōborāminī in fide nōn fictā, et in armīs spīritālibus, quia sumus in cōnfīnibus īnfernōrum. Proptereā vigilātē et agite virīliter.”

article Nav

Navigatio Brendani 23.5-10 read by Christopher Francese

[5]     Fīnītō sermōne virī Deī, ecce ūnus ex habitātōribus eiusdem īnsulae ēgrediēbātur forās, quasi ad aliquod opus peragendum. [6] Erat ille hispidus valdē et igneus atque tenebrōsus. Cum vērō vīdisset famulōs Chrīstī trānsīre iuxtā illam īnsulam, reversus est in suam officīnam. [7] Vir Deī iterum sē armāvit, et ait frātribus: “Fīliolī, tendite in altum plūs vēla, et simul nāvigātē quantōcius, atque fugiāmus istam īnsulam.”

[8]     Citius dictō, ecce, praedictus barbarus occurrit ad lītus illīs ē regiōne, portāns forcipem in manibus cum massā igneā dē scōriā, immēnsae magnitūdinis atque fervōris. [9] Quī statim super famulōs Chrīstī iactāvit praedictam massam, sed illīs nōn nocuit: trānsīvit enim illōs, quasi spatium ūnīus stadiī, ultrā. [10] Nam ubi cecidit in mare, coepit fervere, quasi ruīna montis igneī fuisset ibi, et ascendēbat fūmus dē marī sīcut dē clībanō ignis.

article Nav

Navigatio Brendani 23.1-4 read by Christopher Francese

[1]     Trānsāctīs autem diēbus octo, vīdērunt īnsulam nōn longē, valdē rūsticam, saxōsam atque scoriōsam, sine arboribus et herbā, plēnam officīnīs fabrōrum. [2] Venerābilis pater ait frātribus suīs: “Vērē, frātrēs, angustia est mihi dē hāc īnsulā, quia nōlō in illam īre aut etiam sibi appropinquāre; sed ventus illūc subtrahit nōs rēctō cursū.”

[3]     Circumdabātur illa līmite. Ergō, illīs praetereuntibus parumper—quasi iactus lapidis—audiērunt sonitūs follium sufflantium quasi tonitruum, atque malleōrum collīsiōnēs contrā ferrum et cūdēs. [4] Hīs audītis, venerābilis pater armāvit sē Dominicō trophaeō in quattuor partēs, dīcēns: “Domine Iēsu Chrīste, līberā nōs dē hāc īnsulā!”

article Nav

Navigatio Brendani 22.15-21 read by Christopher Francese

[15] Quārtō autem diē invēnērunt calicem dē genere cōnōpēī et patēnam dē colōre columnae, iacentēs in quādam fenestrā in latere columnae contrā austrum. [16] Quae statim vāscula sānctus Brendānus apprehendit, dīcēns: “Dominus noster Iēsus Chrīstus ostendit nōbīs hoc mīrāculum, et, ut ostendātur multīs ad crēdendum, mihi dēdit ista bīna mūnera.” [17] Statim praecēpit vir Deī frātribus dīvīnum officium peragere et posteā corpora reficere, quia nūllum taedium habēbant dē cibō sūmere aut pōtū postquam vidērent illam columnam.

[18] Trānsāctā vērō illā nocte, coepērunt frātrēs nāvigāre contrā septentriōnem. [19] Cum autem trānsiērunt quoddam forāmen, posuērunt arborem et vēla in altum, et aliī tenēbant ex frātribus fībulās cōnōpēī quōusque omnia praeparāssent in nāvī. [20] Extēnsīs vēlīs, coepit prōsper ventus post illōs flāre, ita ut nihil illīs opus fuisset nāvigāre nisi tantum tenēre fūniculōs et gubernam. [21] Sīc ferēbātur per octo diēs nāvicula contrā aquilōnem.

Navigatio Brendani 22.9-14 read by Christopher Francese

[9]     Cum intus intrāssent et aspexissent hūc atque illūc, mare appāruit illīs vitreum prae clāritāte, ita ut omnia quae subtus erant possent vidēre. [10] Nam basēs columnae poterant cōnsīderāre, et summitātem cōnōpēī similiter iacentem in terrā. Lūx sōlis nōn minor erat intus quam forīs.

[11]     Tunc sānctus Brendānus mēnsūrābat forāmen ūnum inter quattuor cōnōpēōs, quattuor cubitīs in omnem partem. [12] Igitur nāvigābant per tōtum diem iuxtā latus ūnum illīus columnae, et semper umbram sōlis et calōrem poterant sentīre ultrā: ita usque ad hōram nōnam. [13] Sīc et ipse vir Deī semper mēnsūrābat latus ūnum: mīlle quadringentīs cubitīs mēnsūra ūna per quatuor latera illīus columnae erat. [14] Sīc per quatriduānum operābātur venerābilis pater inter quātuor angulōs praedictae turris.

article Nav
Subscribe to Navigatio Brendani