[5] Appropinquābant ergō ad praedictam īnsulam usque dum nāvis stetit in lītore. [6] Erat illa īnsula mīrae plānitiae, in tantum ut illīs vidērētur aequālis marī, sine arboribus aut aliquid quod ā ventō movērētur. Valdē erat spatiōsa, tamen cooperta scaltīs albīs et purpureīs. [7] Ibique vīdērunt trēs turmās, sīcut vir Deī praedīxerat; nam inter turmam et turmam spatium erat quasi iactus lapidis dē fundā. [8] Et semper ībant hūc atque illūc, et ūna turma cantābat standō in ūnō locō, dīcēns “Ībunt sānctī dē virtūte in virtūtem, et vidēbunt Deum deōrum in Syon.” [9] Dum ūna turma perfīniēbat illum versiculum, alia turma stābat et incipiēbat cantāre carmen praedictum, et ita faciēbant sine cessātiōne. [10] Erat autem prīma turma puerōrum in vestibus candidissimīs, et secunda in iacinctīnīs vestibus, et tertia turma in purpureīs dalmaticīs.