Navigatio Brendani

Navigatio Brendani 5 read by Christopher Francese

[1] Cumque ille sōlus stetisset in lītore et benedīxisset portum, ecce trēs frātrēs supervēnerant dē suō monastēriō post illum, quī statim cecidērunt ante pedēs sānctī patris, dīcentēs: [2] “Pater, dīmitte nōs īre tēcum quō itūrus es; aliōquīn moriēmur in istō locō famē et sitī. Dēcrēvimus enim peregrīnārī diēbus vītae nostrae.” [3] Cum vir Deī vīdisset illōrum angustiam, praecēpit illīs intrāre nāvim dīcēns, “Fīat voluntās vestra, fīliolī.” [4] Et addidit: “Sciō quōmodo vōs vēnistis: iste frāter bonum opus operātus est; nam Deus praeparāvit aptissimum locum; vōbīs autem praeparāvit dēterrimum iūdicium.”

article Nav

Navigatio Brendani 4.1-6 read by Christopher Francese

[1] Post haec, acceptā benedictiōne sānctī patris et omnium monachōrum quī cum eō erant, profectus est in ultimam partem regiōnis suae, ubi dēmorābantur parentēs eius. [2] Attamen nōluit illōs vidēre, sed in cuiusdam summitāte montis extendentis sē longē in ōceanum, in locō quī dīcitur Sēdēs Brendānī, fīxit tentōrium, ubi erat introitus ūnīus nāvis.

[3] Sānctus Brendānus et quī cum eō erant, acceptīs ferrāmentīs, fēcērunt ūnam nāviculam levissimam, costātam et columnātam ex īvō, sīcut mōs est in illīs partibus, et cooperuērunt illam coriīs bovīnīs atque rubrīcātīs in cortice roborīnō.

[4] Et liniērunt forās omnēs iūnctūrās pellium ex būtīrō; et mīsērunt duās aliās parātūrās nāvis dē aliīs coriīs intus in nāvim, et dispendia quadrāgintā diērum, et būtīrum ad pellēs praeparandās ad cooperimentum nāvis, et cētera ūtēnsilia, quae ad ūsum vītae hūmānae pertinent. [5] Arborem posuērunt in mediō nāvis fīxam, et vēlum, et cētera quae ad gubernatiōnem nāvis pertinent. [6] Sānctus Brendānus frātribus suīs praecēpit, in nōmine Patris et Fīliī et Spīritūs Sānctī, intrāre in nāvim.

article Nav

Navigatio Brendani 3.1-3 read by Christopher Francese

[1] Dēfīnīvit igitur Sānctus Brendānus, et hī quī cum eō erant, ieiūnium quadrāgintā diērum, semper per trīduānās, et posteā proficīscī. [2] Trānsāctīs iam quadrāgintā diēbus, et salūtātīs frātribus, commendātīsque omnibus praepositō monastēriī suī, quī fuit posteā suus successor in eōdem locō, profectus est contrā occidentālem plāgam cum quattuordecim frātribus ad īnsulam cuiusdam sānctī patris, nōmine Aende. [3] Ibique dēmorātus est tribus diēbus et tribus noctibus.

article Nav

Navigatio Brendani 2.1-6 read by Christopher Francese

[1] Igitur sānctus Brendānus, dē omnī congregātiōne suā ēlēctīs bīnīs frātribus septem, conclūsit sē in ūnō ōrātōriō cum illīs, et locūtus est ad illōs, dīcēns: [2] “Conbellātōrēs meī amantissimī, cōnsilium atque adiūtōrium ā vōbīs praestōlor, quia cor meum et omnēs cōgitātiōnēs meae conglūtinātae sunt in ūnam voluntātem, tantum sī voluntās Deī est. [3] Terram—dē quā locūtus est pater Barrindus—Reprōmissiōnis Sānctōrum, in corde meō prōposuī illam quaerere. Quōmodo vōbīs vidētur, aut quod cōnsilium mihi vultis dare?”

[4] Agnitā vērō—illī—voluntāte sānctī patris—quasi ūnō ōre dīcunt omnēs: “Abbā, voluntās tua ipsa est et nostra. [5] Nōnne parentēs nostrōs dīmīsimus? Nōnne hērēditātem nostram dēspeximus, et corpora nostra trādidimus in manūs tuās? [6] Itaque parātī sumus sīve ad mortem sīve ad vītam tēcum īre. Ūnam tantum quaerāmus Deī voluntātem.”

article Nav

Navigatio Brendani 1.35-40 read by Christopher Francese

[35] “Illīc vērō mānsī duās continuās ebdomadās cum fīliolō meō, sine cibō et pōtū: in tantum habuimus dē satietāte corporālī ut ab aliīs vidērēmur replētī mustō. [36] Post vērō quadrāgintā diēs, acceptā benedictiōne frātrum et abbātis, reversus sum cum sociīs meīs, ut redīrem ad cellam meam, ad quam itūrus erō crās.”

[37] Hīs audītis, sānctus Brendānus cum omnī congregātiōne suā prōstrāvērunt sē ad terram, glōrificantēs Deum atque dīcentēs [38] “‘Iūstus Dominus in omnibus viīs suīs, et sānctus in omnibus operibus suīs,’ quī revēlāvit servīs suīs tanta ac tālia mīrābilia, et benedictus in dōnīs suīs, quī hodiē nōs refēcit dē tālī gustū spīritālī et pōtū.” [39] Hīs fīnītīs sermōnibus, dīxit sānctus Brendānus: “Eāmus ad refectiōnem corporis et ad Mandātum Novum.” [40] Trānsāctā autem illā nocte, acceptā benedictiōne manē frātrum, ad cellam suam sānctus Barindus perrēxit.

article Nav

Navigatio Brendani 1.30-33 read by Christopher Francese

[30] “Cum haec audīssem, coepī illōs cōnfortāre, dīcēns eīs: ‘Nōlīte, frātrēs, putāre aliquid nisi bonum. Vestra conversātiō procul dubiō est ante portam paradīsī. [31] Hīc prope est īnsula quae vocātur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, ubi nec nox imminet nec diēs fīnītur. [32] Illūc frequentātur abbās Mernoc; angelī enim Dominī cūstōdiunt illam. Nōnne cognōscitis in odōre vestīmentōrum nostrōrum quod in paradīsō Deī fuimus?’

[33] “Tunc frātrēs respondērunt, dīcentēs: ‘Abbā, nōvimus quia fuistī in paradīsō Deī; spatium maris, ubi est ille paradīsus, ignōrāmus. [34] Nam saepe frāglantiam vestīmentōrum abbātis nostrī probāvimus: paene usque ad quadrāgintā diēs tenēbantur ab odōre.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.26-29 read by Christopher Francese

[26] “Cōnfestim incohāvimus iter et ille praedictus vir nōbīscum pervēnit usque ad lītus ubi erat nostra nāvicula. [27] Ascendentibus autem in nāvim, raptus est idem vir ab oculīs nostrīs, et vēnimus per praedictam cālīginem ad Īnsulam Dēliciōsam. [28] At ubi frātrēs nōs vīdērunt, exultābant exultātiōne magnā dē adventū nostrō, et plōrābant dē absentiā nostrā multō tempore, dīcentēs: ‘Cūr, patrēs, dīmīsistis vestrās ovēs sine pāstōre in istā silvā errantēs? [29] Nōvimus autem abbātem nostrum frequenter ā nōbīs discēdere in aliquam partem—sed nescīmus in quam—et ibīdem dēmorārī aliquandō unum mēnsem, aliquandō duās ebdomās seu unam ebdomam vel plūs minusve.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.20-25 read by Christopher Francese

[20] Cum haec exposuimus intrā nōs, subitō appāruit quīdam vir magnō splendōre cōram nōbīs, quī statim propriīs nōminibus nōs appellāvit atque salūtāvit, dīcēns: [21] ‘Euge, bonī frātrēs! Dominus enim revēlāvit vōbīs istam terram, quam datūrus est suīs sānctīs. Est enim medietās īnsulae istīus, usque ad istud flūmen. Nōn licet vōbīs trānsīre ulterius: revertiminī igitur unde existis.’ [22] Cum haec dīxisset, statim illum interrogāvī unde esset aut quō nōmine vocārētur.

[23] “Quī ait: ‘Cūr mē interrogās unde sim aut quōmodo vocer? Quārē mē nōn interrogās dē istā īnsulā? Sīcut illam vidēs modo, ita ab initiō mundī permanet. [24] Indigēs aliquid cibī aut pōtūs sīve vestīmentī? Ūnum annum enim es in hāc īnsulā, et nōn gustāstī cibō aut dē pōtū. [25] Numquam fuistī oppressus somnō, nec nox tē cooperuit. Diēs namque est semper sine ūllā caecitāte tenebrārum: hīc Dominus noster Iēsus Chrīstus lūx ipsīus est.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.15-19 read by Christopher Francese

[15] “Ascendentibus nōbīs et nāvigantibus, nebulae cooperuērunt nōs undique, in tantum ut vix potuissēmus puppim aut prōram nāviculae vidēre. [16] Trānsāctō vērō spatiō quasi ūnīus hōrae, circumfulsit nōs lūx ingēns, et appāruit terra spatiōsa et herbōsa pomiferōsaque valdē. [17] Cum stetisset nāvis ad terram, ascendimus nōs et coepimus circuīre et perambulāre per quīndecim diēs illam īnsulam, et nōn potuimus fīnem ipsīus invenīre.

[18] “Nihil herbae vīdimus sine flōre et arborum sine frūctū; lapidēs enim ipsīus omnēs pretiōsī generis sunt. [19] Porrō quīntodecimō diē invēnimus fluvium vergentem ab orientālī parte ad occāsum; cumque cōnsīderāssēmus haec omnia, dubium nōbīs erat quid agere dēbuissēmus. Placuit nōbīs trānsīre flūmen, sed expectāvimus Deī cōnsilium.

article Nav

Navigatio Brendani 1.11-14 read by Christopher Francese

[11] Erat enim habitātiō eōrum sparsa; tamen ūnanimiter illōrum conversātiō in spē et fide et cāritāte, ūna refectiō, et ad opus Deī ūna ecclēsia perficiendum. [12] Nihil aliud cibī ministrātur nisi pōma et nucēs atque rādīcēs et cētera genera herbārum. Frātrēs post complētōrium in suās singulās cellulās usque ad gallōrum cantūs seu pulsum campanae permānsērunt.

[13] “Pernoctantibus nōbīs et perambulantibus tōtam īnsulam, meus fīliolus dūxit mē ad lītus maris contrā occidentem, ubi erat nāvicula, et dīxit mihi: [14] ‘Pater, ascende in nāvim et nāvigēmus contrā occidentālem plagam, ad īnsulam quae dīcitur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, quam Deus datūrus est successōribus nostrīs in novissimō tempore.’

article Nav
Subscribe to Navigatio Brendani