[29] Cum autem resēdissent ad mēnsam, ecce praedicta avis resēdit in prōrā nāviculae, extēnsīs ālīs strepidantibusque sīcut sonitum organī magnī. [30] Tunc vir Deī agnōvit quia illa voluit sibi indicāre aliquid. Ait namque eadem avis: [31] “Deus prōposuit vōbīs quātuor loca per quātuor tempora usque dum fīniantur septem annī peregrinatiōnis vestrae, idest: [32] in Coenā Dominī cum vestrō prōcūrātōre, quī praesēns est omnī annō; in dorsō bēluae Paschā celebrābitis; nōbīscum fēsta Paschālia usque in octāvās Pentēcostēn; apud familiam Ailbēī Nātīvitātem Dominī celebrābitis. [33] Post septem annōs, antecēdentēs magnae ac dīversae perīclitātiōnēs, vōbīs inveniētis Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum quam quaeritis, et ibi habitābitis quadrāgintā diēbus; et posteā redūcet vōs Deus ad terram nātīvitātis vestrae.” [34] Sānctus pater, ut audīvit, prōstrāvit sē ad terram cum frātribus suīs, referēns grātiās et laudēs suō creātōrī. [35] Cum haec perfīnīsset venerābilis senex, avis reversa est in locum suum.