Navigatio Brendani

Navigatio Brendani 12.55-60 read by Christopher Francese

[55]      Abbās vērō cum sānctō Brendānō residēbat in ecclēsiā, expectantēs adventum lūminis. [56] Interrogāns beātus Brendānus sānctum patrem dē illōrum silentiō et conversātiōne, quōmodo potuit esse in hūmānā carne, [57] tunc praedictus pater cum immēnsā reverentiā et humilitāte respondit: “Abbā, cōram Chrīstō meō fateor: octōgintā annī sunt postquam vēnimus in hanc īnsulam. [58] Nūllam vōcem hūmānam audīvimus, exceptō quandō cantāmus Deō laudēs. [59] Inter nōs vīgintī quattuor, vōx nōn excitātur, nisi per signum digitī aut oculōrum, tantum ā maiōribus nātū. [60] Nūllus ex nōbīs sustinuit īnfirmitātem carnis aut spīrituum quī vagantur circā hūmānum genus postquam vēnimus in istum locum.”

article Nav

Navigatio Brendani 12.48-54 read by Christopher Francese

[48]     Cum autem sānctus Brendānus haec omnia intrā sē cōnsīderāsset, dīxit eī abbās: “Pater, iam tempus est ut revertāmur ad refectōrium, ut omnia fīant cum lūce.” [49] Et ita fēcērunt ad hunc modum sīcut ad refectiōnem. Fīnītīs omnibus secundum ōrdinem cursūs diēī, omnēs cum magnā alacritāte festīnābant ad complētōrium.

[50]     At vērō abbās, cum incohāsset praedictum versiculum, idest “Deus, in adiūtōrium meum intende,” et dedissent simul honōrem Trīnitātī, incipiēbant istum versiculum cantāre, dīcentēs: [51] “Iniūstē ēgimus, inīquitātem fēcimus. Tū, quī pius es pater, parce nōbīs, Domine.” [52] “In pāce in idipsum dormiam et requiēscam, quoniam tū, Domine, singulāriter in spē cōnstituistī mē.” [53] Post haec, cantābant officium quod pertinet ad hanc hōram. [54] Iam cōnsummātō ōrdine psallendī, omnēs ēgrediēbantur forās frātrēs ad illōrum singulās cellulās, accipientēs hospitēs sēcum.

article Nav

Navigatio Brendani 12.41-47 read by Christopher Francese

[41]     Dum autem perfīnīssent dēbitum vespertīnāle, coepit sānctus Brendānus cōnsīderāre quōmodo illa ecclēsia erat aedificāta. [42] Erat enim quadrāta, tam longitūdinis quam lātitūdinis, et habēbat septem lūmināria, idest tria ante altāre quod erat in mediō, et bīna ante alia duo altāria. [43] Erant enim altāria dē cristāllō quadrātō facta, et eōrum vāscula similiter dē cristāllō, idest patēnae et calicēs et urceolī et cētera vāsa quae pertinēbant ad cultum dīvīnum; [44] et sedīlia vīgintī quātuor per circuitum ecclēsiae. Locus ubi abbās sedēbat erat inter duōs chorōs.

[45]      Incipiēbat enim ab illō ūna turma et in illum fīniēbat, et alia turma similiter. Nūllus ex utrāque parte ausus erat praesumere incohāre versum nisi praedictus abbās; nōn in monastēriō ūlla vōx aut ūllus strepitus. [46] Sī aliquod opus necesse fuisset alicui frātrī, ībat ante abbātem et genū flectēbat cōram illō, postulāns in corde suō quae necesse fīēbant. [47] Statim sānctus pater, acceptā tabulā et grafīō, per revēlātiōnem Deī scrībēbat, et dabat frātrī quī ab illō cōnsilium postulābat.

article Nav

Navigatio Brendani 12.33-40 read by Christopher Francese

[33]     “Attamen senectus aut languor in membrīs nostrīs minimē amplificātur; in hāc īnsulā nihil ad comedendum indigēmus quod igne parātur, neque frīgus aut aestus superat nōs umquam. [34] Sed cum tempus missārum venit aut vigiliārum, incenduntur lūmināria in nostrā ecclēsiā, quae dūximus nōbīscum dē terrā nostrā, dīvīnā praedestīnātiōne, et ārdent usque ad diem, et nōn minuitur ūllum ex illīs lumīnāribus.”

[35]     Postquam bibērunt, tribus vicibus abbās solitō mōre pulsāvit signum, et frātrēs ūnanimiter cum magnō silentiō et gravitāte levāvērunt sē ā mēnsā, antecēdentēs sānctōs patrēs ad ecclēsiam. [36] Gradiēbantur vērō post illōs sānctus Brendānus et praedictus pater monastēriī. [37] Cum ergō intrāssent ecclēsiam, ecce: aliī duodecim frātrēs exiērunt obviam illīs, flectentēs genua cum alacritāte. [38] Sānctus quoque Brendānus, cum illōs vīdisset, dīxit: “Abbā, cūr istī nōn refēcērunt nōbīscum simul?” [39] Cui ait pater: “Propter vōs, quia nōn potuit nostra mēnsa nōs omnēs capere in ūnum. Modo reficient, et nihil illīs dēerit. [40] Nōs autem intrāmus ecclēsiam et cantāmus vesperās, ut frātrēs nostrī, quī modo reficiunt, possint ad tempus cantāre vesperās post nōs.”

article Nav

Navigatio Brendani 12.25-32 read by Christopher Francese

[25]     Abbās quoque hortābātur cum magnā hilaritāte frātrēs, dīcēns: [26] “Ex hōc fonte quem hodiē fūrtim bibere voluistis, ex eō modo facite cāritātem, cum iocunditāte et timōre Dominī. [27] Ex aliō fonte turbidō quem vīdistis lavantur pedēs frātrum omnī diē, quia omnī tempore calidus est. [28] Pānēs vērō quōs vidētis, nōbīs ignōtum est ubi praeparantur aut quis portat ad nostrum cellārium. [29] Sed tamen nōtum nōbīs est quod ex Deī magnā elemosinā ministrantur servīs suīs per aliquam subiectam creātūram.

[30]     Nōs sumus hīc vīgintī quattuor frātrēs; omnī diē habēmus duodecim pānēs ad nostram refectiōnem: inter duōs, singulōs pānēs. [31] In fēstīvitātibus et in Dominicīs diēbus integrōs pānēs singulīs frātribus addit Deus, ut coenam habeant ex fragmentīs; modo in adventū vestrō duplicem annōnam habēmus. [32] Et ita nūtrit nōs Chrīstus ā tempore sānctī Patriciī et sānctī Ailbēī patris nostrī, usque modo per octōgintā annōs.

article Nav

Navigatio Brendani 12.17-24 read by Christopher Francese

[17]     Hīs interdictīs verbīs, ecce ūndecim frātrēs occurrērunt obviam cum capsīs et crucibus et ymnīs, dīcentēs istud capitulum: [18] “Surgite, sānctī Deī, dē mānsiōnibus vestrīs et proficīsciminī obviam vēritātī. Locum sānctificāte, plēbem benedīcite, et nōs famulōs vestrōs in pāce cūstōdīre dignēminī.” [19] Fīnītō iam versiculō praedictō, pater monastēriī ōsculātus est sānctum Brendānum et suōs sociōs per ōrdinem; similiter et suī famulī ōsculābantur familiam sānctī virī.

[20]     Datā pāce vicissim, dūxērunt illōs in monastērium, sīcut mōs est in occidentālibus partibus dūcere frātrēs, per ōrātiōnēs. [21] Post haec, abbās monastēriī cum monachīs coepērunt lavāre pedēs hospitum et cantāre: “Mandātum novum.” [22] Hīs fīnītīs, cum magnō silentiō excēpit illōs ad refectōrium. Pulsātō signō, lavātīsque manibus, fēcit omnēs residēre. [23] Iterum pulsātō secundō signō, surrēxit ūnus ex frātribus patris monastēriī, et coepit ministrāre mēnsam pānibus mīrī candōris et quibusdam rādīcibus incrēdibilis sapōris. [24] Sedēbant autem mixtim frātrēs cum hospitibus in ōrdine; inter duōs frātrēs semper pānis integer pōnēbātur. Īdem minister, pulsātō signō, ministrābat pōtum frātribus.

article Nav

Navigatio Brendani 12.10-16 read by Christopher Francese

[10]     Igitur ascendentibus illīs dē nāvī et cōnsīderantibus quam partem itūrī essent, occurrit eīs senex nimiae gravitātis, capillīs niveō colōre et faciē clārus, quī tribus vicibus sē ad terram prōstrāvit antequam ōsculārētur virum Deī. [11] At vērō sānctus Brendānus et quī cum eō erant ēlevāvērunt eum dē terrā. [12] Ōsculantibus sē invicem, tenuit manum sānctī patris īdem senex, et ībat cum illō per spatium quasi ūnīus stadiī ad monastērium.

[13]     Tunc sānctus Brendānus, cum frātribus suīs, restitit ante portam monastēriī et dīxit senī: [14] “Cuius est istud monastērium? et quis praeest ibi? aut unde sunt quī commorantur illīc?” [15] Ita sānctus pater dīversīs sermōnibus senem interrogābat et numquam poterat ab illō ūllum respōnsum accipere, sed tantum, incrēdibilī mānsuētūdine, manū silentium īnsinuābat. [16] Statim, ut agnōvit sānctus pater illīus locī dēcrētum, frātrēs suōs ammōnēbat, dīcēns: “Cūstōdīte ostia vestra ā locūtiōnibus, nē polluantur istī frātrēs per nostram scurrīlitātem.”

article Nav

Navigatio Brendani 12.1-9 read by Christopher Francese

[1]      Igitur sānctus pater cum suā familiā per aequora ōceanī hūc atque illūc agitābātur per trēs mēnsēs. [2] Nihil poterant vidēre nisi caelum et mare. Reficiēbant semper per biduānum aut trīduānum. [3] Quādam vērō diē, appāruit illīs īnsula nōn longē. Cum appropinquāssent ad lītus, trāxit illōs ventus in partem; [4] et ita per quadrāgintā diēs nāvigābant per īnsulae circuitum, nec poterant portum invenīre. [5] Frātrēs vērō quī in nāvī erant coepērunt Dominum dēprecārī cum flētū, ut illīs adiūtōrium praestōlāsset: vīrēs enim eōrum, prae nimiā lassitūdine, paene dēfēcērunt.

[6]     Cum autem permānsissent in crēbrīs ōrātiōnibus per trīduānum et in abstinentiā, appāruit illīs portus angustus—tantum unīus navis receptiō—et appāruērunt illīs duo fontēs ibīdem, ūnus turbidus et alter clārus. [7] Porrō frātrēs festīnābant cum vāsculīs ad hauriendam aquam. Intuēns vir Deī illōs ait: [8] “Fīliolī, nōlīte peragere illicitam rem sine licentiā seniōrum quī in hāc īnsulā commorantur. [9] Tribuent namque vōbīs hās aquās spontāneē, quās modo vultis fūrtim bibere.”

article Nav

Navigatio Brendani 11.49-55 read by Christopher Francese

[49]     Sānctus Brendānus post octo diēs fēcit onerāre nāvim dē omnibus quae sibi distribuit praedictus vir, et dē illō fonte omnia vāscula implēre fēcit. [50] Ductīs omnibus ad lītus, ecce praedīcta avis cito volātū vēnit et resēdit super prōram nāvis; at vērō vir Deī agnōvit quod aliquid sibi voluit indicāre. [51] “Nōbīscum celebrābitis diem sānctum Paschae, et istud tempus praeteritum quod fuit, in futūrō annō; [52] et ubi fuistis in praeteritō annō in coenā Dominī, ibi eritis in annō futūrō in praedictō diē.

[53]     “Similiter noctem Dominicam Paschae celebrābitis ubi prius celebrāstis, super dorsum Iascōniī. [54] Inveniētis quoque īnsulam post trēs mēnsēs, quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī: ibi celebrābitis Nātīvitātem Dominī.” Cum haec dīxisset, reversa est in locum suum. [55] Frātrēs coepērunt extendere vēla et nāvigāre in ōceanum, et avēs cantābant quasi ūnā vōce: “Exaudī nōs, Deus salūtāris noster, spēs omnium fīnium terrae, et in marī longē!”

article Nav

Navigatio Brendani 11.41-48 read by Christopher Francese

[41]     “Virī frātrēs, hīc habētis sufficienter usque ad diem sānctum Pentēcostēn; et nōlīte bibere dē hōc fonte: fortis namque est ad bibendum. [42] Dīcam vōbīs nātūram illīus: quisquis bibet ex eō, statim irruet super eum sopor, et nōn ēvigilat usque dum complentur vīgintī quātuor hōrae. [43] Dum mānet forās dē fonte, habet sapōrem aquae et nātūram.” Acceptā benedictiōne sānctī patris, reversus est in locum suum. [44] Sānctus Brendānus mānsit in eōdem locō usque in octāvās Pentēcostēn. Illōrum erat refocilātiō avium cantus.

[45]     Dīē vērō sānctō Pentēcostēn, cum sānctus vir cum suīs famulīs missam cantāsset, vēnit illōrum prōcūrātor, portāns omnia quae ad opus diēī fēstī necessāria erant. [46] Cum autem simul discubuissent ad prandium, locūtus est illīs īdem vir, dīcēns: “Restat vōbīs magnum iter. [47] Accipite dē istō fonte vestra vāscula plēna et pānēs siccōs, quōs potestis observāre in alium annum. Ego vōbīs tribuam quantum vestra nāvis potest portāre.” [48] Cum autem haec perfīnīta essent, acceptā benedictiōne, reversus est in locum suum.

article Nav
Subscribe to Navigatio Brendani