Navigatio Brendani 25.13-21 read by Christopher Francese
[13] "Meum vērō refrīgerium habeō hīc omnī diē Dominicō, ā vespere usque ad vesperās, et in Nātīvitāte Dominī usque in Theophāniam, et ā Paschā usque in Pentēcostēn, et in Pūrificātiōne Deī Genetrīcis atque Assūmptiōne. [14] Posteā et anteā crucior in profundō īnfernī cum Hērōde et Pīlātō et Annā et Caiphā. Idcircō adiūrō vōs, per Redēmptōrem mundī, [15] ut intercēdere dignēminī ad Dominum Iēsum, ut habeam hīc potestātem esse usque ad ortum sōlis crās, nē mē daemonēs in adventū vestrō crucient atque dūcant ad malam hērēditātem, quam comparāvī malō pretiō.” [16] Cui sānctus Brendānus ait: “Fīat voluntās Dominī: hāc nocte nōn eris morsus daemōnum usque manē.”
[17] Iterum vir Deī interrogābat illum, dīcēns: “Quid sibi vult iste pannus?” [18] Cui ait: “Istum pannum dedī cuidam leprōsō, quandō fuī camerārius Dominī. [19] Sed tamen nōn fuit meus quem dedī: nam Dominicus et frātrum suōrum erat. Ideō ab illō nōn habeō ūllum refrīgerium sed magis impedīmentum. [20] Nam forcae ferreae, ubi pendet—illās dedī sacerdōtibus templī ad cacabōs sustinendōs. [21] Petram in quā sedeō, illam mīsī in fossam in pūblicā viā sub pedibus trānseuntium, antequam fuissem discipulus Dominī.”