[24] Appropinquantibus autem ad portum dēstinātum ipsīus īnsulae, omnēs avēs cantābant, quasi ūnā vōce, dīcentēs: “Salūs Deō nostrō, sedentī super thronum, et agnō.” [25] Et iterum: “Deus Dominus, et inlūxit nōbīs. Cōnstituite diem sōlemnem in condēnsīs usque ad cornū altāris.” [26] Tam vōcibus quam ālīs resonābant diū, quasi dīmidium hōrae, usque dum sānctus pater cum suā sānctā familiā, et omnibus quae erant in nāvī dēlātīs, resēdit in tentōriō suō. [27] Ibi quoque cum suīs famulīs celabrāvit fēsta Paschālia usque ad octāvās Pentēcostēn. [28] Praedictus namque prōcūrātor vēnit ad illōs, sīcut praedīxerat, in diē Dominicō octāvīs Paschae, portāns sēcum omnia alimōnia quae ad ūsum vītae hūmānae pertinēbant.