Navigatio Brendani

Navigatio Brendani 15.17-23 read by Christopher Francese

[17]     Cum autem appropinquāssent ad locum ubi ascendere dēbuissent dē nāvī, ecce appāruit illīs cacabus quem alterō annō dīmīsērunt. [18] Tunc sānctus Brendānus, illō ascendente dē nāvī cum suīs frātribus, coepit cantāre ymnum trium puerōrum usque in fīnem. [19] Fīnītō praedictō ymnō, vir Deī ammonēbat suōs frātrēs, dīcēns: “Ō fīliolī, vigilāte, et ōrāte ut nōn intrētis in temptātiōnem. [20] Cōnsīderātē quōmodo Deus subiugat inmānissimam bēstiam subtus nōs sine ūllō impedīmentō.” [21] Frātrēs vērō vigilābant sparsim per illam silvam usque ad vigiliās mātūtīnās. Posteā omnēs sacerdōtēs singulās missās Deō offerēbant usque ad tertiam hōram. [22] Immō beātus Brendānus cum suīs frātribus ascendēns nāvim immolābat agnum immaculātum Deō, et dicēbat frātribus: [23] “In alterō annō hīc celebrāvī resurrēctīonem Dominī; ita volō et hōc annō.” Inde profectī sunt ad Īnsulam Avium.

article Nav

Navigatio Brendani 15.10-16 read by Christopher Francese

[10]     Frātrēs quoque Passiōnem Dominī celebrābant cum magnā dīligentiā usque in Sabbatum Sānctum. [11] Fīnītīs ōrdinibus diēī Sabbatī, immolātīsque victimīs spīritālibus Deō, atque coenā cōnsummātā, dīxit īdem prōcūrātor ad sānctum Brendānum et ad illōs quī cum eō erant: [12] “Proficīsciminī et ascendite nāvim, ut celebrētis sānctam Dominicam noctem resurrēctiōnis ubi celebrāstis alterō annō illam, et diem similiter usque in sextam hōram. [13] Posteā nāvigātē ad īnsulam quae vocātur Paradīsus Avium, ubi fuistis in praeteritō annō ā Paschā usque in octāvās Pentēcostēn, [14] et asportāte vōbīscum omnia quae necessāria sunt dē cibō et pōtū. Ego vērō vīsitābō vōs diē Dominicā alterā.” [15] Et ita fēcērunt; onerāvitque ipse nāvim pānibus et pōtū ac carnibus cēterīsque dēliciīs, quantum poterant capere. [16] Sānctus Brendānus, datā benedictiōne, ascendit in nāvim, et coepērunt statim nāvigāre ad aliam īnsulam.

article Nav

Navigatio Brendani 15.7-9 read by Christopher Francese

[7]     Cum autem appropinquāssent ad lītus praedictae īnsulae, occurrit illīs obviam in nāviculā idem prōcūrātor, et dūxit illōs ad portum ubi praeteritō annō ascendērunt dē nāvī, [8] magnificāns Deum et ōsculāns pedēs singulōrum, incipiēns ā sānctō patre usque ad novissimum, dīcēns: “Mīrābilis Deus in sānctīs suīs. Deus Isrāēl ipse dabit virtūtem et fortitūdinem plēbī suae. Benedictus Deus!” [9] Fīnītō iam versiculō, et omnibus ablātīs dē nāvī, extendit tentōrium et praepārāvit balneum—erat enim Coena Dominī—et induit omnēs frātrēs novīs vestīmentīs, et fēcit illōrum obsequium per trīduānum.

article Nav

Navigatio Brendani 15.1-6 read by Christopher Francese

[1]     Quādam vērō diē appāruit illīs īnsula ā longē, quasi nūbēs. Dīxit sānctus Brendānus: “Fīliolī, cognōscitis vōs illam īnsulam?” [2] At illī dīxērunt: “Minimē.” At ille ait: “Ego cognōscō. [3] Ipsa est enim illa īnsula in quā fuimus alterō annō in coenā Dominī, ubi noster bonus prōcūrātor commorātur.” [4] Tunc frātrēs coepērunt nāvigāre ācriter prae gaudiō, quantum vīrēs eōrum poterant sustinēre. [5] Cum haec vir Deī vīdisset, dīxit: “Nōlīte, puerī, stultē fatīgāre membra vestra. [6] Nōnne Deus omnipotēns est gubernātor et nautor nostrae nāviculae? Dīmittite sibi, quia ipse dīrigit nostrum iter sīcut vult.”

article Nav

Navigatio Brendani 14.1-4 read by Christopher Francese

[1] Porrō post trēs diēs et noctēs, cessāvit ventus, et coepit mare esse quasi coāgulātum, prae nimiā tranquillitāte. [2] Sānctus pater dīxit: “Mittite rēmigēs in nāvim, et laxātē vēla, iuxtā: ubicumque vult Deus enim gubernāre illam, faciet.” [3] Ferēbātur itaque nāvis circiter, per vīgintī diēs. Post haec, iterum ventum Deus illīs suscitāvit prōsperum, ab occidente contrā orientem. [4] Coepērunt simul tendere vēla in altum et nāvigāre. Reficiēbant semper post trīduānum.

article Nav

Navigatio Brendani 13.12-16 read by Christopher Francese

[12]     Trānsāctīs quippe hīs tribus diēbus, dīxit sociīs suīs sānctus pater: [13] “Frātrēs, fugiāmus istam mortem, nē dēterius nōbīs contingat: Dominus enim dedit nōbīs pāstum, et vōs fēcistis inde dētrīmentum. [14] Ēgrediminī igitur forās dē hāc īnsulā, et accipite stīpendia dē istīs piscibus, atque praeparāte quantum necesse est per trīduānos usque in coenam Dominī; [15] similiter dē aquā, singulōs calicēs frātribus per singulōs trīduānos; et ex rādīcibus aequaliter.” [16] Onerantibus autem nāvim, dē omnibus quae vir Deī praecēperat, tetendērunt vēla, et coepērunt nāvigāre in ōceanum contrā septentriōnālem plāgam.

article Nav

Navigatio Brendani 13.5-11 read by Christopher Francese

[5]     Sānctus Brendānus frātribus suīs ait: “Deus dedit nōbīs cōnsōlātiōnem post labōrem. [6] Accipite piscēs, quantum sufficit ad nostram coenam, atque assāte eōs ignī. [7] Colligite herbās et rādīcēs quās Dominus servīs suīs praepārāvit.” Et ita fēcērunt. [8] Cum autem effūdissent aquam ad bibendum, dīxit vir Deī: “Frātrēs, cavēte nē suprā modum ūtāminī hās aquās, nē gravius vexentur corpora vestra.”

[9]     At vērō frātrēs inaequaliter dīffīnītiōnem virī Deī cōnsīderābant: aliī singulōs calicēs bibēbant, aliī bīnōs, cēterī namque ternōs; [10] in quōs irruit sopor trium diērum et noctium, in aliōs quoque duōrum diērum et noctium, in reliquōs vērō ūnīus diēī et noctis. [11] At sānctus pater sine intermissiōne dēprecābātur Dominum prō frātribus suīs, quod per ignōrantiam contigit illīs tāle perīculum.

article Nav

Navigatio Brendani 13.1-4 read by Christopher Francese

[1]     Trānsāctīs autem fēstīvitātibus, acceptā annōnā et benedictiōne sānctōrum virōrum, beātus Brendānus cum suīs sequācibus tetendit vēla in ōceanum nāviculae suae quantōcius; [2] et ibi sīve per nāvigium sīve per vēla ferēbātur nāvis per dīversa loca usque in initium Quadrāgēsimae.

[3]     Quādam autem diē vīdērunt īnsulam ē regiōne, nōn longē ab illīs. Cum frātrēs illam vīdissent, coepērunt ācriter nāvigāre, quia iam valdē vexātī erant famē et sitī: ante trīduānum enim dēfēcit vīctus et pōtus. [4] At vērō, cum sānctus pater benedīxisset portum, et omnēs exīssent forās dē nāvī, invēnērunt fontem lūcidissimum, et herbās dīversās, ac rādīcēs in circuitū fontis, dīversaque genera piscium discurrentēs per alveum rīvulī mānantis dē fonte in mare.

article Nav

Navigatio Brendani 12.70-74 read by Christopher Francese

[70]     Sānctus Brendānus ait: “Quōmodo potest in corporālī creātūrā lūmen incorporāle corporāliter ārdēre?” [71] Respondit senex: “Nōnne lēgistī rubum ārdentem in monte Synāī? Et tamen remānsit ipse rubus inlaesus ab igne.” [72] Ēvigilantibus tōtam noctem usque ad māne, sānctus Brendānus petīvit licentiam proficīscendī in suum iter. [73] Cui ait senex: “Nōn, pater: tū dēbēs nōbīscum celebrāre nātīvitātem Dominī usque ad octāvās Epiphaniae.” [74] Mānsit igitur sānctus pater cum suā familiā praedictum tempus, cum vīgintī quātuor patribus, in īnsulā quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī.

article Nav

Navigatio Brendani 12.61-69 read by Christopher Francese

[61]     Sānctus Brendānus ait: “Licet nōbīs nunc hīc esse, an nōn?” Quī ait: “Nōn licet, quia nōn est Deī voluntās. [62] Cūr mē interrogās, pater? Nōnne revēlāvit tibi Deus quae tē oportet facere antequam hūc vēnissēs ad nōs? [63] Tē enim oportet revertī ad locum tuum cum quātuordecim frātribus tēcum, ubi praeparāvit Deus locum sepultūrae vestrae. [64] Duo vērō, quī supersunt: ūnus peregrīnābitur in Īnsulā quae vocātur Anachorītārum, porrō alter morte turpissimā condemnābitur apud īnferōs.”

[65]     Cum haec intrā sē tālia loquerentur, ecce, illīs videntibus, sagitta ignea, dīmissa per fenestram, incendit omnēs lampadēs quae erant positae ante altāria. [66] Quae cōnfestim reversa est forās praedicta sagitta; tamen lūmen praeclārum remānsit in lampadibus. [66] Iterum interrogāvit beātus Brendānus ā quō extinguēbantur manē lūmināria. [68] Cui ait sānctus pater: “Vēnī et vidē sacrāmentum reī. Ecce, tū vidēs candēlās ārdentēs in mediō vāsculōrum; [69] tamen nihil dē illīs exūritur ut minus sint aut dēcrēscant, neque remanēbit māne ūlla favīlla, quia spīritāle lūmen est.”

article Nav
Subscribe to Navigatio Brendani