Navigatio Brendani 16.8-16 read by Christopher Francese

[8]      Hīs fīnītīs tribus versibus, ecce ingēns bēlua, ab occidente, iuxtā illōs trānsībat obviam alterī bēstiae; quae statim irruit bellum contrā illam, ita ut ignem ēmīsisset ex ōre suō. [9] At vērō senex frātribus suīs ait: “Vidēte, fīliolī, magnālia Redēmptōris nostrī; vidēte oboedientiam bēstiārum creātōrī suō. [10] Modo expectātē fīnem reī: nihil enim ingeret nōbīs haec pugna malī, sed prō glōriā Deī reputābitur.” [11] Hīs dictīs, misera quae persequēbātur famulōs Chrīstī interfecta est in trēs partēs cōram illīs, et altera reversa est, post victōriam, quō ībat.

article Nav