[70] Sānctus Brendānus ait: “Quōmodo potest in corporālī creātūrā lūmen incorporāle corporāliter ārdēre?” [71] Respondit senex: “Nōnne lēgistī rubum ārdentem in monte Synāī? Et tamen remānsit ipse rubus inlaesus ab igne.” [72] Ēvigilantibus tōtam noctem usque ad māne, sānctus Brendānus petīvit licentiam proficīscendī in suum iter. [73] Cui ait senex: “Nōn, pater: tū dēbēs nōbīscum celebrāre nātīvitātem Dominī usque ad octāvās Epiphaniae.” [74] Mānsit igitur sānctus pater cum suā familiā praedictum tempus, cum vīgintī quātuor patribus, in īnsulā quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī.