Navigatio Brendani 13.1-4 read by Christopher Francese

[1]     Trānsāctīs autem fēstīvitātibus, acceptā annōnā et benedictiōne sānctōrum virōrum, beātus Brendānus cum suīs sequācibus tetendit vēla in ōceanum nāviculae suae quantōcius; [2] et ibi sīve per nāvigium sīve per vēla ferēbātur nāvis per dīversa loca usque in initium Quadrāgēsimae.

[3]     Quādam autem diē vīdērunt īnsulam ē regiōne, nōn longē ab illīs. Cum frātrēs illam vīdissent, coepērunt ācriter nāvigāre, quia iam valdē vexātī erant famē et sitī: ante trīduānum enim dēfēcit vīctus et pōtus. [4] At vērō, cum sānctus pater benedīxisset portum, et omnēs exīssent forās dē nāvī, invēnērunt fontem lūcidissimum, et herbās dīversās, ac rādīcēs in circuitū fontis, dīversaque genera piscium discurrentēs per alveum rīvulī mānantis dē fonte in mare.

article Nav