[5] Sānctus Brendānus frātribus suīs ait: “Deus dedit nōbīs cōnsōlātiōnem post labōrem. [6] Accipite piscēs, quantum sufficit ad nostram coenam, atque assāte eōs ignī. [7] Colligite herbās et rādīcēs quās Dominus servīs suīs praepārāvit.” Et ita fēcērunt. [8] Cum autem effūdissent aquam ad bibendum, dīxit vir Deī: “Frātrēs, cavēte nē suprā modum ūtāminī hās aquās, nē gravius vexentur corpora vestra.”
[9] At vērō frātrēs inaequaliter dīffīnītiōnem virī Deī cōnsīderābant: aliī singulōs calicēs bibēbant, aliī bīnōs, cēterī namque ternōs; [10] in quōs irruit sopor trium diērum et noctium, in aliōs quoque duōrum diērum et noctium, in reliquōs vērō ūnīus diēī et noctis. [11] At sānctus pater sine intermissiōne dēprecābātur Dominum prō frātribus suīs, quod per ignōrantiam contigit illīs tāle perīculum.