Navigatio Brendani 13.12-16 read by Christopher Francese

[12]     Trānsāctīs quippe hīs tribus diēbus, dīxit sociīs suīs sānctus pater: [13] “Frātrēs, fugiāmus istam mortem, nē dēterius nōbīs contingat: Dominus enim dedit nōbīs pāstum, et vōs fēcistis inde dētrīmentum. [14] Ēgrediminī igitur forās dē hāc īnsulā, et accipite stīpendia dē istīs piscibus, atque praeparāte quantum necesse est per trīduānos usque in coenam Dominī; [15] similiter dē aquā, singulōs calicēs frātribus per singulōs trīduānos; et ex rādīcibus aequaliter.” [16] Onerantibus autem nāvim, dē omnibus quae vir Deī praecēperat, tetendērunt vēla, et coepērunt nāvigāre in ōceanum contrā septentriōnālem plāgam.

article Nav