[61] Sānctus Brendānus ait: “Licet nōbīs nunc hīc esse, an nōn?” Quī ait: “Nōn licet, quia nōn est Deī voluntās. [62] Cūr mē interrogās, pater? Nōnne revēlāvit tibi Deus quae tē oportet facere antequam hūc vēnissēs ad nōs? [63] Tē enim oportet revertī ad locum tuum cum quātuordecim frātribus tēcum, ubi praeparāvit Deus locum sepultūrae vestrae. [64] Duo vērō, quī supersunt: ūnus peregrīnābitur in Īnsulā quae vocātur Anachorītārum, porrō alter morte turpissimā condemnābitur apud īnferōs.”
[65] Cum haec intrā sē tālia loquerentur, ecce, illīs videntibus, sagitta ignea, dīmissa per fenestram, incendit omnēs lampadēs quae erant positae ante altāria. [66] Quae cōnfestim reversa est forās praedicta sagitta; tamen lūmen praeclārum remānsit in lampadibus. [66] Iterum interrogāvit beātus Brendānus ā quō extinguēbantur manē lūmināria. [68] Cui ait sānctus pater: “Vēnī et vidē sacrāmentum reī. Ecce, tū vidēs candēlās ārdentēs in mediō vāsculōrum; [69] tamen nihil dē illīs exūritur ut minus sint aut dēcrēscant, neque remanēbit māne ūlla favīlla, quia spīritāle lūmen est.”