Navigatio Brendani 15.10-16 read by Christopher Francese

[10]     Frātrēs quoque Passiōnem Dominī celebrābant cum magnā dīligentiā usque in Sabbatum Sānctum. [11] Fīnītīs ōrdinibus diēī Sabbatī, immolātīsque victimīs spīritālibus Deō, atque coenā cōnsummātā, dīxit īdem prōcūrātor ad sānctum Brendānum et ad illōs quī cum eō erant: [12] “Proficīsciminī et ascendite nāvim, ut celebrētis sānctam Dominicam noctem resurrēctiōnis ubi celebrāstis alterō annō illam, et diem similiter usque in sextam hōram. [13] Posteā nāvigātē ad īnsulam quae vocātur Paradīsus Avium, ubi fuistis in praeteritō annō ā Paschā usque in octāvās Pentēcostēn, [14] et asportāte vōbīscum omnia quae necessāria sunt dē cibō et pōtū. Ego vērō vīsitābō vōs diē Dominicā alterā.” [15] Et ita fēcērunt; onerāvitque ipse nāvim pānibus et pōtū ac carnibus cēterīsque dēliciīs, quantum poterant capere. [16] Sānctus Brendānus, datā benedictiōne, ascendit in nāvim, et coepērunt statim nāvigāre ad aliam īnsulam.

article Nav